8:56 arrogant, eius scandali, quod nonnullos impedire poterat, superandi rationem simul ostendit. Quid Alexander faber aerarius? quum ex nobili Christi discipulo transfuga et deinde infestissimus hostis factus esset, annon aliis in exemplum proponitur (2 Tim. 4, 14)? Quid Demas? quum hoc saeculum amplexus turpiter evangelium deseruit, an reliquos in eundem secum labyrinthum debuit trahere (ibid. v. 10)? Quum alibi se Paulus ab omnibus destitutum fuisse commemorat, an aliis evangelii prodendi concedit licentiam (ibid. v. ll)? Quum se a Phygelo, Hermogene Asiaticisque omnibus conqueritur fuisse reiectum, an aliis tam sceleratae discessionis fenestram aperit (ibid. 1, 15)? Quin potius talibus documentis expergefiunt pii omnes, ne obnoxia sit Satanae insidiis eorum securitas. Perpetuum illud divinae electionis signum loco clypei sic contra omnes insultus iubentur opponere, ut fidem quoque bona conscientia obsignent. Quoniam mihi cum iis hominibus est negotium, qui Christiani censeri volunt, ne sermo hac de re longius sit protrahendus, duas Pauli ad Timotheum epistolas legant, quae sedandis, ut arbitror, eorum animis abunde sufficient, nisi forte data opera vel secum tumultuari appetunt, vel sponte inanes a Christo deficiendi captant praetextus. Et certe apud sanos et prudentes hoc unum sustinendae fidei par erit, perperam fieri, si aeternam Dei veritatem fluxa hominum inconstantia metimur. Sed qui tam ingeniosi sunt ad captandam ex malis exemplis peccandi veniam, cur non tot mirifica invictae constantiae documenta observant, quae inter quasvis tentationum procellas fidem merito stabilire possent? [pag. 71] Vidit haec nostra aetas bonam martyrum copiam alacriter et intrepide ad mortem pergere. Nec virorum modo fuit haec gloria : sed in muliebri quoque sexu plus quam virile robur Deus ostendit. Nullas certe cordatas mulieres celebrant veteres historiae, quibus non respondeant, quas a decem annis protulit Flandria et Artesii comitatus. Ergone perfida quorundam desertio fidem nostram evertet? Sacer ille sanguis, cuius singulae guttae totidem piis cordibus sunt sigilla, evanescet sine pretio et virtute? Quod si illis tam vilis est, non erit tamen apud Deum inglorius. Nec vero impune illis cedet, sponte se miseris Christi desertoribus addidisse ruinae comites: eos vero neglexisse, qui porrecta manu ad coelum nos vocant. Venio ad obstaculum illud, quod nostro tempore multos a propiore Christi accessu prohibuit. Nam primarios renascentis evangelii doctores non modo contrariis opinionibus inter se dissidere, sed acriter etiam confligere viderunt. Hic animos subiit dubitatio, quantum fidei habendum foret inter primordia dissentientibus. Metus etiam subiit, ne temere prosilirent, unde pedem referre non liceret.