49:56 tamen omissa cura, se Dei sententiae concessum!. Proxima particula exegesim continet. Illi enim os obstruitur, qui sic irretitus tenetur iudicio ne qua elabi possit. Alioqui silere a facie Domini eat tremefieri eius maiestate, et .quasi eius fulgore attonitum obmutescere *). 20. Quia ex operibus legis. Opera legis quae dicantur, ambigitur etiam inter eruditos, dum alii ad universae legis observationem extendunt, alii restringunt ad solas caeremonias. Chrysostomum, Origenem et Hieronymum, ut in priorem opinionem concederent, movit adiectum legis vocabulum. Nam in ea adiectione putarunt esse peculiarem connotationem, ne de quibuslibet operibus intelligeretur sermo. Atqui facillima est huius scrupi solutio. Nam quia opera eatenus sunt iusta coram Domino, quatenus illi cultum atque obedientiam reddere per ea studemus: quo expressius detraheret vim iustificandi operibus universis, ea nominavit opera quae maxime possint iustificare, si qua sint. Lex enim est quae habet promissiones, citra quas nullum esset operum nostrorum pretium coram Deo. Vides igitur qua ratione legis opera expresserit Paulus : quia scilicet per legem operibus pretium statuitur. Neque vero id Scholasticos etiam latuit: quibus satis tritum ac vulgare est, opera non intrinseca dignitate, sed ex pacto meritoria esse. Quamquam autem falluntur quia non vident vitiis semper inquinata esse opera, quae meritum illis detrahunt, verum tamen est illud principium, ex voluntaria legis promissione pendere operum mercedem. Prudenter ergo et recte Paulus non de operibus nudis disputat: sed diserte ac nominatim legis observantiam in medium adducit, de qua proprie quaestio erat. Quae autem in eius sententiae patrocinium ab aliis doctis afferuntur, dilutiora sunt quam oportebat. Circumcisionis mentione, propositum esse exemplum iudicant, quod ad solas caeremonias pertineat. Sed cur Paulus circumcisionem nominarit, iam exposuimus. Neque enim alii operum fiducia turgent quam hypocritae. Scimus autem eos externis modo larvis gloriari. Deinde circumcisio, illorum opinione, quaedam in legis iustitiam initiatio erat. Simul ergo videbatur opus primariae dignitatis: imo quasi iustitiae operum fundamentum. Quod autem ex Epistola ad Galatas pugnant: ubi, quum Paulus eandem tractat causam, stilum tamen ad solas caeremonias dirigit: id quoque non satis firmum est ad obtinendum quod volunt. Certum est, Paulo cum iis fuisse controversiam qui populum falsa caeremoniarum fiducia inflabant. Hanc ut decidat, non intra caeremonias se continet, nec disputat specialiter quid illae valeant : sed universam legem complectitur: qualiter ex locis apparet, qui omnes derivantur ex illo fonte. *) consternari.