39:56 est cur dicat, Ignoscam omnibus iniquitatibus. Dixerat, purgabo eos ab omni iniquitate: postea addit, Ignoscam omnihus iniquitatibus. Mutatione enim hac numeri propheta ostendit turbam et varietatem scelerum quasi diceret multiplicem esse malorum congeriem , ita ut opus sit singulari Dei misericordia, ut ipsos recipiat in gratiam. Dicit rursus, quibus peccarunt mihi^ et quibus scelerate egerunt contra me. Confirmat hoc membrum quod iam dixi Iudaeos scilicet asperius obiurgari a propheta, ut primo reputent quid meriti sint, deinde magnifaciant Dei gratiam pro sua dignitate. Interea notemus revocari Iudaeos ad primam fiduciae causam, ut sperent aliquid de sua restitutione. Haec enim origo est omnium beneficiorum Dei, vel fons, ex quo manant bona omnia, ubi scilicet Deus nobis est propitius. Potest quidem fieri ut largiter suppeditet nobis quidquid optamus, interea tamen alienus sit a nobis : quemadmodum videmus impios saepe affluere bonis omnibus: et ideo gloriantur et superbiunt ac si Deum haberent quodammodo sibi obstrictum. Sed quidquid confert Deus et largitur impiis proprie loquendo, non potest censeri testimonium favoris et gratiae. Nam hoc modo reddit eos magis inexcusabiles, quum tractat adeo indulgenter. Nullum igitur salutare bonum aliunde fluit, quam a paterno Dei amore. Iam videndum est quomodo Deus nobis sit propitius, nempe ubi peccata non imputat. Nisi enim praecedat venia, necesse est ipsum nobis esse adversum. Nam quamdiu respicit quales sumus, reperiet in nobis materiam vindictae. Sumus igitur semper maledicti coram Deo, donec sepeliat nostra peccata: ideo dixi Iudaeis breviter hic ostendi primum fontem bonorum omnium, quae speranda sunt, nempe si Dens ipsos sibi reconciliet gratuita venia. Discamus ergo dirigere sensus nostros ad misericordiam Dei quoties appetimus quod videtur nobis esse utile. Nam si arripimus Dei beneficia, et non consideramus unde nobis prodeant, inescabimur. Quemadmodum pisces sua voracitate se strangulant (arripiunt enim hamum pro esca) sic etiam impii dum beneficia Dei cupide arripiunt, et non student illum habere propitium, sese ingurgitant in suam perniciem. Ergo ut omnia nobis cedant in salutem, semper discamus exordium facere a paterno amore Dei, et sciamus causam illius amoris esse immensam eius bonitatem, qua fit ut nos sibi gratis reconciliet, peccata scilicet non imputando. Colligimus etiam aliam doctrinam ex hoc loco, nempe si gravitas scelerum nos terreat, tamen superandam esse omnem diffidentiam, quia Deus non modo peccatoribus qui leviter vel per inscitiam et errorem lapsi sunt sed quia euinularunt peccata peccatis, promittit tamen illis misericordiam. Ergo non est cur nos obruat scelerum nostrorum magnitudo, quin semper audeamus con-