37:56 in eis. Omnes igitur superstitiosos vanitatis plenos esse, nihil iudicii aut rationis habere ostendit. Hoc quidem ipsis persuaderi non potest: nam arrogantia sua inflati se primarios omnium hominum esse putant, nosque velut stupidos et humanarum rerum expertes prae se despiciunt. Quo fastu nos contemnunt papistae et acuti eorum doctores? qua superbia olim Romani Iudaeos spreverunt? Sed nihil est cur moremur talem superbiam: omnes enim hic a Deo vanitatis damnantur. (Defectus opera eorum.) Opera vocat tam simulacra quae sibi superstitiosi homines effingunt, quam omnes commentitios cultus, quorum nullus est finis vel modus, ubi quis sibi religionis autor et magister esse appetit: omnia defectum, id est, rem nihili esse pronuntiat. Planius etiam declarat, quum dicit ventum esse et chaos, id est, rem confusam. Sic enim expono inn, quemadmodum etiam accipitur primo Geneseos, quum terram primum informem ac veluti confusam fuisse Moses ait. Hic locus adversus idololatras diligenter notandus. Putant enim simulacra instituta esse ad conservandam religionem, atque eorum conspectu, tanquam visibili praesentia Dei, animos accendi. Libros simplicium atque idiotarum esse putant, qui scripturarum lectione institui non possunt. Hic vero spiritus Dei rem confusam atque informem esse dicit: quia videlicet obturbantur ingenia hominum, atque in superstitione retinentur. Imo quidquid verae notitiae hominibus inest, hoc idolorum cultu suffocatur atque exstinguitur. Denique omnia simulacra et eorum cultus, et qui eos commenti sunt, et qui sequuntur, meram vanitatem esse docet, atque a nobis secure damnari posse. CAPUT XLII. 1. Ecce servus meus, innitar illi l) electus meus, in quo sibi placuit anima mea. Posui spiritum meum super eum: iudicium gentibus proferet. 2. Non clamabit, neque attollet, neque audire faciet in plateis vocem suam. 3. Arundinem quassatam non perfringet, nec linum fumans exstinguet: in veritate proferet iudicium. 4. Non deficiet, neque frangetur : donec ponat in terra iudicium: et legem eius insulae exspectabunt. 5. Sic dicit Deus Iehova2), creator coelorum, et expandens eos: dilatans terram et germina eius: dans flatum populo in ea habitantis et spiritum ambulantibus in ea. 6. Ego Iehova vocavi te in iustitia, et tenebo te manu tua: custodiam te, et ponam in foedus populi, in lucem gentium. 7. Tit aperias oculos cae- *) in margine: Vel suffulciam ipsum. 2) Vel, potens.