24:56 sistens non respiceret in Deum, qui nullius humanae opis indigus, per se nullo negotio implet quidquid decrevit, et obstaculis quae nos terrent subactis, adiumenta sibi pro arbitrio undecunque adsciscit. Remoram ex sua balbutie sibi obiicit Moses: respondit Deus se unum esse qui linguas hominum quas creavit gubernet: itaque quod alii sunt elingues, vel muti, alii autem prompti ad loquendum, discrimen esse ex mero suo beneplacito. Unde sequitur, subiici eius imperio totam naturam (ut loquuntur) ut media quae nulla sunt facile inveniat: contra vero quaecunque repugnant impedimenta longe avertat, vel cogat etiam sub obsequium. Quanquam non tantum sibi vim et potestatem moderandi vendicat in generali naturae cursu, sed docet ex speciali sua gratia fluere quod alii supra alios eloquentia pollent: neque id modo, sed in manu sibi esse miras conversiones, ut disertissimos quosque obmutescere faciat, mutis autem linguam expediat ad loquendum. Nam et experientia hoc docet, qui linguae agilitate praestant interdum sermone destitui: rursum balbos aut tardos incredibili dexteritate agere causam unam, quum in aliis omnibus deficiat eos facultas. Quum ergo in manu Dei sit linguas singulis momentis vel constringere, vel solvere, perperam Moses quasi deprehensus haesit, quia non suppeteret naturalis facundia: ac si penes autorem naturae non esset huius incommodi remedium. Verum sicuti immensam Dei potentiam supra omnes qui nobis adversantur obices extollere convenit, ita rursus cavendum ne promiscue et sine delectu huc illuc eam trahamus, ac si nostris figmentis subiecta esset. Videmus enim plerosque, dum nimis audacter suscipiunt quidquid tulit eorum libido, ne quid eorum impetum moretur, hunc clypeum arripere, in Dei manu esse omnia media et eventus. Atqui hac iactantia indigne profanatur Dei virtus: ideoque non potest haec sententia rite accommodari in legitimum finem, nisi praeluceat vocatio et mandatum. Itaque notanda est connexio: Proficiscere quo te mittam: nonne ego sum Iehova, qui sermonem, visum et auditum hominibus largior? Quae huc tendit, ut Moses liberalitatis divinae fiducia ad exsequendum munus suum strenue incumbat. 13. Mitte per manum. Quod hunc locum interpretantur nonnulli de Christo, quasi diceret Moses eius virtute opus esse ad tanti operis magnitudinem, coactum est et longe petitum, et refellitur proximo contextu: quia ad hanc precationem non tantopere excanduisset Deus. De Aharone cur alii dictum accipiant non video: nihil enim in eorum coniectura firmum est, quod Moses sibi fratrem praetulerit. Tertius sensus magis est tolerabilis, ut Deus quem ad hoc opus destinavit, velut porrecta manu dirigat: quod tantundem valet atque necessariis dotibus ornare. Sed tunc relativum vertendum esset in