23:56 inde colligunt imperiti, non libero motu peccasse hominem. Sensit enim ipse, propriae conscientiae testimonio convictus, nimis se in peccando fuisse liberum. Necessitate an contingenter peccaverit, alia est quaestio : de qua vide Institutionem et libellum de Predestinatione. Dixit ad mulierem. Locum hunc sannis suis exagitant impii, quia facundum animal faciat Moses quod bisulca lingua obscure tantum sibilat. Ac primum quaerunt ex quo tempore coeperint muta esse animalia: si tunc distinctum habebant et communem nobiscum sermonem. Responsio in promptu est, non natura disertum fuisse serpentem, sed quum Dei permissu organum sibi appositum nactus esset Satan, voces quoque ex eius lingua formasse, quas idem Deus permisit. Nec dubito quin extraordinarium id esse Heva senserit, atque ideo cupidius exceperit quod mirata est. Iam si fabulosum iudicant quidquid est insolitum, nullum Deo miraculum edere licebit. Deus opus aliquod a communi usu remotum edendo, in potentiae suae admirationem nos cogit. Si hoc ipso praetextu ridemus Dei potentiam quia familiaris nobis non est, annon simus plusquam praeposteri? Ad haec, si incredibile videtur loquutas esse Deo iubente bestias: unde homini sermo, nisi quia eius linguam Deus formavit? Editas sine lingua in aere fuisse voces ad illustrandam Christi gloriam, evangelium praedicat: minus hoc rationi carnis probabile quam ex brutorum animalium ore elici sermonem. Quid igitur hic impiorum petulantia insectatione dignum inveniet? In summa, quisquis Deum in coelo statuit mundi praesidem, suam illi potentiam non negabit in creaturas, ut bruta animalia pro suo arbitrio loqui doceat: sicut interdum homines ex facundis elingues reddit. Porro in eo se prodit Satanae vafrities, quod non recta virum aggreditur, sed in uxoris persona quasi per cuniculos obrepit. Insidiosa haec adoriendi ratio nobis hodie quoque plus satis nota est: atque utinam ita sit ut prudenter nobis cavere discamus. Nam qua parte nos videt parum munitos furtim se insinuat, ne prius sentiatur quam penetraverit quo volebat. Non refugit mulier serpentis colloquium, quia nullum adhuc dissidium erat: habebat ergo non secus ac domesticum animal. Quaeritur, quidnam Satanam ad machinandum homini exitium impulerit. Finxerunt curiosi sophistae, quia praeviderat filium Dei humana carne induendum, invidia simul flagrasse: verum frivola est speculatio. Nam quum homo factus sit Dei filius, ut nos ex misera dissipatione iam perditos colligeret, quomodo praevideri potuit quod futurum non erat nisi homo peccasset? Si coniecturis detur locus, verisimilius est (ut desperati solent) rabie quadam fuisse adactum, ut secum in societatem aeterni interitus hominem raperet. Verum hac una ratione conten-