20:56 3975. IONVILLAEUS BULLINGERO. Queritur se a Trecio nihil accepisse antequam is Turicum reliquerit et miratur an fasciculus literarum et libellorum ipsi missorum in eius manus pervenerit (Ex autographo Arch. Turic. Plut. VI. Vol. 166, olim Scrin. B. Epp. Tom. 24, fol. 282.) Clarissimo viro D. Henrico Bullingero ecclesiae Tigurinae fido pastori mihi plurimum observando. S. Literas tuas 12 Iunii scriptas, *) vir clarissime, ad 23 accepi, quibus respondere si vellem copiosius mihi non licet propter nuncii discessum repentinum. Nam hac ipsa hora D. Calvinus pro singulari sua humanitate et summa erga me benevolentia significat, si quid velim istuc scribere, ante duas horas abiturum qui literas meas perferat: et quia aliis negotiis distrahitur, paulo post se scripturum ad te et me vocaturum ut excipiam. Dum exspecto ut me accersat, haec pauca tibi breviter: de eius valetudine nihil scribo, quum minime dubitem, quin more suo tibi significaturus sit. Trecium abiisse 6. Maii intellexeram ex D. Calvino cui scripseras, sed nullas prorsus ab eo literas accepi: quod mihi tam molestum non est, quam quod vereor ne acceperit fasciculum literarum, quem illi mittebam ante initium Maii. Tibi inscripseram, quia tunc quoque D. Calvinus scribebat et ad te mittebat exemplar expositionis quam Admonitioni suae ad Polonos addiderat. Mittebam etiam ad Trecium 15 vel plura exemplaria ut D. GualtherOy Wolfio, Lavatero et aliis amicis daret. Verum nihil unquam responsum accepi, ut nunc credam interceptum fuisse fasciculum illum Quod mihi pergrave ac molestum esse fateor non modo ob illa quae commemoravi exemplaria, et quae typis excudenda curaveram, ne intercideret illa explicatio: sed quia adiunctae erant literae a D. Calvino ad Sarnicium et Iacob. Sylvium pastores Polonos, quibus respondebat.2) Quod si nondum forte videris illam expositionem, mitto unum exemplar, ut intelligam ex te, an fasciculum acceperis, in quo erat inclusa cum D. Calvini ad te literis: Remitto exemplar literarum ad Trecium, quod statim D. Calvino reddidi ut volebas. . . . . . . . . Genevae raptim 2. Iulii 1563. Carolus Ionvillaeus tui observandiss. 3975. 1) Habemus illo die duas ad Calvinum et Bezam scriptas, nullam ad lonviUaeum. 2) Non exstant.