2:56 [CO 2.56] dierum. Hinc et illud emanat quod Samaritanae mulieri dicebat Christus, gentem eius et reliquos omnes populos adorare quod nescirent; solos Iudaeos Deo vero cultum exhibere (Ioann. 4, 22). Nam quum humana mens pro sua imbecillitate pervenire ad Deum nullo modo queat nisi sacro eius verbo adiuta et sublevata, omnes tunc mortales, exceptis Iudaeis, quia Deum sine verbo quaerebant, necesse fuit in vanitate atque errore versari. CAPUT VII. Quo testimonio scripturam oporteat sanciri, nempe spiritus: ut certa constet eius autoritas; atque impium esse commentum, fidem eius pendere ab ecclesiae iudicio. [Inst 1.7.1.] Verum antequam longius progrediar, quaedam inserere operae pretium est de scripturae autoritate, quae non modo animos praeparent ad eius reverentiam, sed omnem dubitationem eximant. Porro ubi sermonem Dei esse qui proponitur, in confesso est, nemo est tam deploratae audaciae, nisi forte et sensu communi et humanitate quoque ipsa destitutus, qui fidem loquenti derogare ausit. Sed quoniam non quotidiana e coelis redduntur oracula, et scripturae solae exstant quibus visum est Domino suam perpetuae memoriae veritatem consecrare: non alio iure plenam apud fideles autoritatem obtinent, quam ubi statuunt e coelo fluxisse, ac si vivae ipsae Dei voces illic exaudirentur. Res sane dignissima quae et tractetur fusius, et accuratius expendatur. Sed dabunt veniam lectores, si magis respiciam quid ferat operis instituti ratio, quam quid huius rei amplitudo requirat. Invaluit autem apud plerosque perniciosissimus error, scripturae tantum inesse momenti quantum illi ecclesiae suffragiis conceditur: ac si vero aeterna inviolabilisque Dei veritas hominum arbitrio niteretur. Sic enim magno cum ludibrio spiritus sancti quaerunt: ecquis nobis fidem faciat, haec a Deo prodiisse? ecquis salva et intacta ad nostram usque aetatem pervenisse, certiores reddat? ecquis persuadeat, librum hunc reverenter excipiendum, alterum numero expungendum, nisi certam istorum omnium regulam ecclesia praescriberet? Pendet igitur, inquiunt, ab ecclesiae determinatione, et quae scripturae reverentia debeatur, et qui libri in eius catalogo censendi sint. Ita sacrilegi homines, dum sub ecclesiae praetextu volunt effraenatam tyrannidem invehere, nihil curant