19:56 commendare perge. Ego vicissim tui meminero. D. Gereon 6) sal vere iubet. Augustae 15. Octob, anno 1561. 3573, CALVINUS BEZAE. Crudelissime morio vexatus vix ad haec pauca dictanda valet. Colloquii abrupti vel proxime abrumpendi cura iam ipsum minime turbat (Manu scripta non exstat. Edidit Beza Genev. p. 259, Laus. p. 537, HanoT. p. 603, Chouet p. 355, Amst. p. 162.) Postridie quam tibi nuper scripsi,*) correptus fui colicis doloribus, qui absque ulla remissione saevierunt toto biduo. Postea interdiu nonnihil fuerunt mitigati: tres tamen postea noctes adhuc infestae. liecdum audeo mihi multum promittere de lev atione, quae a clysteribus pendet semperque unctionibus mixta est. Tanta autem ex vomitionibus, pervigiles, et doloris vehementia, simulque inedia et siti, palati et gutturis ariditas, ut nunc etiam haec pauca dictare molestum sit. Mandassem alteri scribendi partes, nisi veritus essem ne plus inde metus et sollicitudinis conciperes. Colloquium ab adversariis quovis modo abrumpi non aegre feram.2) Nondum enim res maturuit, ut eorum consensu vigeat pura religio. Partem vero aliquam concedi nihil aliud esset, quam veritatis cursum abrumpere. Yelim igitur hac in parte vos esse faciles. Vale, integerrime frater, una cum D. Martyre et reliquis. Deus vos omnes tueatur, gubernet ac benedicat in omnibus. 15. Octobris 1561. Calvinus tuus. 3574. VERMILIUS BULLINGERO. Novissima ex Possiaco et Lutetia* 6) Seyler. 3573.1) Cf. N. 3555. 2) Quod tamen magis praesagit quam iam rescivit (cf. N. 3553).