15:56 christianae religionis fundamentum, neque quidquam aliud prophetae, apostoli et ecclesia sancta testantur. Quid igitur? quid aliud dicere possumus nisi illud ethnicum : Omne in praecipiti vitium stetit ? 8) O si tantum iracundiae aestum aliqua lenitatis temperie mitigare voluissetis, si calorem illum animis ebullientem temporis spatio refrigerari permisisset, si tam ultrici libidini fraena non laxassetis, quam alieni nunc ab ea occidendi hominis saevitia sive sententia videremini! Num pauperculus ille verum Deum negabat quem unice tuebatur ? num Dei filio seductorem Maumethem praeferebat, qui solum Iesuin Christum crucifixum agnosceret, in corde et ore semper haberet, solum praedicaret, in eo solo spem. et fiduciam omnem reponeret? Quod si diversam opinionem circa nomen illud trinitatis et verbi interpretationem sive declarationem a communi doctorum sententia a vobis quoque recepta et approbata conceperat, quam scriptura et rationibus se tueri posse et debere sperabat, eratne tam repente et praecipiti iudicio damnandus et horrendo flammarum supplicio, praesertim in evangelica et libera civitate, tam immaniter et ignominiose tradendus? Ubi patrum et procerum synodus convocata, qui de re tam ardua et seria mature dispicerent, omni odio et humanis affectibus, seu (ut vulgarius dicam) passionibus animi circumscriptis ? Vos ipsi in unius animulae interitum et accusatores et scribae et iudices et exsequutores fuistis. Dicite, quaeso, quem illi carceribus incluso patronum aut defensorem decrevistis? quam illi libertatem impune loquendi et rationes suas proferendi fecistis? At dicetis: disputavit nullis vinculis alligatus, libere loquutus est, dixit quae voluit, omnia gesta fideliter excepta et aliis ecclesiis transmissa, reus mortis iudicatus est, bene habet, tragoedia legitime peracta est. Quasi vero causam suam libere dixerit qui continue carceribus detentus, nullius patroni aut confidentia suffragio adiutus, sub iudicibus suspectis, imo et capitali illum odio prosequentibus et gesta ut libuit eonscribentibus, nullo pro captivo gestorum conseriptioni assistente vel intercedente, nullius amici seu defensoris patrocinio fultus, quocum animi sui affectus et rationes miserandus exponeret. Quid dicam? Breviter repeto: causam suam libere dixit qui eosdem et capitales inimicos et accusatores et scribas et iudices habuit et exsequutores? quis iam dubitet, sub colore et praetextu divini zeli et publicae vindictae privatam ultionem non fuisse peractam? Quae alia evangelica civitas vel ecclesia advenam et peregrinum virum, quamvis haeresiarcham, nihil tamen in ea civitate moventem, tanta perfidia detinuisset, tam praecipiti iudicio damnasset, tam diro 8) Iuvenal Sat I. 149,