11:56 forsan et Calvinus ibit. Quare etiamsi non possit averti propitio Christo quominus redeat Genevam, differendum tamen existimamus, ad colloquium. Quantae esset sanctis consolationi, quantae hostibus Christi consternationi, si et ex vestris ecclesiis aliqui adessent. Sed Tigurinos, dum nemini cedere videantur, ista parum movent. Dominus doceat eos quid sit esse membra invicem, Christo vere credentes, vivere in ipso Domino et capite suo. Valete et Dominum orate ut adsit pusillo gregi suo. Imperator persequutionem innovavit in Brabantia. Anglus totus furit. Galliam petit valde sollicitat.3) Sed bene est Christo omnem potestatem datam in coelo et terra. Tantum det ut huic suae nos potestati rite accommodemus.4) 223. CALVINUS INCERTO. Laudat eius studia sed simul hortatur ut ea ad puriorem religionem amplexandam convertat. Tum agit de duobus iuvenibus Gallis Argentorati degentibus sed aliquo idoneo modo familiis suis in patriam remittendis. (Ex apographo Danielis in Cod. 141 bibi. Bernensis, N. 296 Sinneri. Legitur in eadem scheda descripta ac N. 9 et N. 17.) Ita me vehementer delectarunt tuae literae, ut putaverim non aliter me officio meo satisfacturum quam si ipse ad eas, velut ad me scriptas, responderem. Primum tibi ex animo gratulor quod te video, quantum ex stilo iudicare licet, non esse ex otiosis illis canonicis qui sic tota vita in cibo, potu, alea, somno, foedis etiam libidinibus occupantur, ut de honestioribus studiis ne per somnium quidem unquam cogitent. Neque tamen miror te ab eo vitae genere nunc esse alienum, a quo memini te, quum nondum tibi Dominus illuxisset, singulari quadam naturae bonitate semper abhorruisse. Sed hoc quoque tibi in tuis studiis videndum est, ut non oblectamenti loco tibi sint duntaxat, verum in eum finem conferantur, ut aliquem usum Christi ecclesiae olim adferant. Eos enim qui nihil aliud in literis quaerunt nisi ut honesta aliqua occupatione otii taedium fallant, comparare iis soleo qui picturis 3) sic! Vide an legendum: sollicitam. 4) Mense lunio vergente scriptam fuisse, efficimus ex mentione conventus Hagenoensis propediem auspicanda et ex vocatione Calvini per Genevenses, quae si revera tam frequenti applausu facta fuit victoriam factionis Guillerminorum d. G. Iunii reportafam sequi debuerat Roget, 1. 231 suiv. 273.