9:559 559 RESPONSIO AD VERSIPELLEM MEDIATOREM. 560 nanda est igitur hominum lascivia, ne plus quam fas est scire appetant. Commendanda etiam est docta ignorantia, dum non aliunde sapimus quam ex Dei verbo, et reverenter miramur quae Deus voluit esse abscondita. Sed non ideo [pag. 142] a sobrietatis regula disceditur, ubi cordate refellitur canum latratus, qui sua importunitate id saepe extorquent. Nec vero Augustinus, quamvis admoneat Valentinum et reliquos, ne eos perturbet huius quaestionis obscuritas, parendum esse Pauli consilio, ut idem sentiamus omnes, et exspectemus revelationis diem, si quid aliter sentimus, ideo protinus doctrinam sepelit, aut omittere vel fugere iubet: quin potius ubi lectorum animos ad docilitatem flexit, libere et fortiter explicat quae prius imperitos terrebant mysteria.