48:559 559 IN ACTA APOSTOLORUM 560 nunc ubi illo exstincta salvi esse volunt, quid aliud quam Deo resistere conantur, ut praeter eius voluntatem a morte ipsi se eripiant? Ergo gratia, quam coacti gustaverant in summa desperatione, iam illis effluxit: nec amplius quidquam sapit, ex quo vicinus portus apparet. Nos vero admirabile Dei consilium tam in servando Paulo, quam in promissione sua implenda expendere convenit: dum eos ipsos adducit in terram, per quos non stetit quominus irrita esset eius promissio. Ita plerumque certare solet eius bonitas cum hominum malitia. Sic tamen impiis est misericors, ut eorum poenam in idoneum tempus differens, a reatu minime eos eximat: imo poenae gravitate tantam compensat tolerantiae suae moram, CAPUT xxviii. 1. Et quum evasissent, tunc cognoverunt quod Melite insula vocaretur. 2. Barbari vero praestabant non vulgarem humanitatem nobis. Accensa enim pyra recipiebant nos omnes propter imbrem qui imminebat, et propter frigus. 3. Quum vero congregasset Paulus sarmentorum multitudinem et imposuisset in ignem, vipera e calore prorepens invasit manum eius. 4. Ist vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu eius, inter sese dicebant: Omnino homicida est homo hic: quem servatum e mari, ultio non sinit vivere. 5. Et ille quidem excussa vipera in ignem, mali nihil passus est. 6. At iiii existimabant futurum ut incenderetur ac concideret repente mortuus. Diu autem illis exspectantibus, et intuentibus nihil mali illi accidere, mutata mente dicebant illum esse deum. 1. 2. Initio capitis triste illud spectaculum describitur, quum tot homines madidi, spumis etiam marinis lutoque foedati, frigore etiam rigidi, aegre ad litus reptarunt. Perinde enim id erat, ac si e mari eiecti forent ad diversum mortis genus. Narrat deinde Lucas humaniter a barbaris fuisse exceptos, accensam fuisse pyram ut vestes siccarent ac membra frigore languida foverent. Tandem ab imbre fuisse protectos. Itaque haec officia laudando suam gratitudinem ostendit Paulus: et merito celebratur tanta erga ignotos liberalitas, cuius rara exstant in mundo exempla. Quamquam autem barbaris etiam gentibus in tali necessitate aliquem misericordiae affectum extorquet communis natura: dubium tamen non est quin Melitensium animos ad clementiam Deus flexerit, ut firma rataque foret sua promissio, quae mutila videri poterat, si cui exitiale fuisset naufragium. 3. Vipera e calore. Iam eventus probaverat verum et indubium Dei prophetam esse Paulum. Nunc Deus, ut eum in terra sicut nuper in mari nobilitet, superiora oracula novo miraculo obsignat. Atque ita eius apostolatum apud Melitenses sancit.