20:559 559 EPISTOLAE 4251.4254 560 coner interea vitam meam conformare. Si quam ergo, o ecclesiae decus, sinistram de me antehac opinionem indueris, exue quaeso, nec alio me esse animo quam nuper eram crede. Quem ut non foveat tantum sed magis ac magis augeat, Dominum una mecum orabitis. Hunc spero brevi effecturum, ut quam nunc vobis est et mihi absentia mea molesta, tam sit adventus utrisque gratus. Amicos omneis meo nomine salutabis, maxime JRobertum,8) quem harum literarum participem facias velim, ad quem si negotia paterentur nunc scripsissem. Vale, pastorum decus. Lutetiae pridie id. februarii. Tuus I. M.4) 4252, PELLETUS CALVINO. Proponit ei casum matrimonialem plane singularem. (Ex apographo Cod. Paris. Dupuy 102, fol. 180.) A Monsieur Calvin. Verebar, vir ornatissime, ne quid offendissent te meae literae, quod nihil omnino responderes, nisi is cui eas ad te dederam mihi nunciasset te boni consuluisse meam audaciam, atque in bonam partem accepisse meam sedulitatem. Quod mihi plus satis fuit. Nollem enim me ei, quem ut unicum aetatis nostrae doctrinae et religionis ornamentum conspicio et veneror, aliquo modo meis literis illiteratis acerbum fuisse. Unde non possum satis laudare hanc tuam humanitatem et vere christianam caritatem, quae erga miseros nos, qui sub sacrilego papatus imperio detinemur, uteris. Scripseram ad te non nuper admodum aliquorum dubiorum verum et germanum intellectum a te petens: quod et iterum his literis a te volui efflagitare. Cogor enim a rivulis nostris aridis ac torridis ad te fontem uberrimum confugere, et nisi semper in tenebris densissimis delitescere velimus, lux nobis et veritas ab aliis quam a nostris theologis expiscanda est: quos praeterquam quod magna 3) Stephanum. 4) Merceri nomen ex mera coniectura supra scripsimus, ad vocationem Genevensem in hac epistola alludi putantes, de qua t?. N. 2832. 2841. 2850. 2890. Etiam quod hebraica scriptor affectat ad eundem nos revocat Annum 1558, aut 1559 potius adscribendum esse arbitramur.