9:558 addicta, donec in iustitiae obsequium reformentur? nos denique Satanae esse mancipia, donec filius Dei a misera illa tyrannide nos liberet? An nihili est curiositas, quaerere quomodo tranquillae animae in solida salutis fiducia quiescant? An subtilis est quaestio de legitima Dei invocatione disserere? An obscura sunt aenigmata, praecipere quomodo rite colatur Deus ex legis suae praescripto, an hominum figmentis? An certamen est de re nihili, dum baptismum purgare nitimur foedis et pudendis sordibus: sacram vero coenam, quae prorsus abolita fuit, postliminio restituere, ac rursus profligare detestabile missae sacrilegium, [pag. 138] quod innumeris impietatum monstris scatet? Non recenseo singulas species, quia pauca haec attingere sufficiat: quibus monstratis lectores tuam impudentiam palpent. Observatu digna est Irenaei sententia, melius esse non tenere cuiuslibet rei causam, nec aliud quaerere ad scientiam nisi Iesum Christum, quam per quaestionum subtilitates et multiloquium in impietatem cadere. Huic quoque recte suffragatur Hilarius, in simplicitate esse fidem, in fide iustitiam : nec Deum nos ad beatam vitam per difficiles quaestiones vocare. In expedito et facili nobis esse aeternitatem, si Iesum [pag 139] Christum credimus suscitatum a mortuis, et ipsum esse Dominum confitemur. Sed uterque sic praefatus, an non qua potest vehementia errores exagitat? Quos labyrinthos cogitur Irenaeus discutere, ut fidei puritatem a prodigiosis fallaciis vindicet? Quam anxie in diluendis Arianorum cavillis laborat Hilarius? Quum his certaminibus se exercent, dicemusne eius sobrietatis fuisse oblitos quam paulo ante commendaverant? Imo ita maxime sobrii reperiuntur, dum nihil imminui sustinent ex doctrina verbo Dei patefacta. Videtur quidem exemplum quod [pag. 140] producit censor, colore rationis non carere, dum in tractanda praedestinatione moderationem exigit. Et certe sedulo cavendum est, ne perplexis et spinosis quaestionibus nos implicemus. Sed aliud homini maledico consilium fuisse ex clausula liquet. Quamvis enim invidiam declinet, ubi fatetur nonnullas esse quaestiones quae a curiosis et inquietis hominibus excitatae etiam doctis et piis hominibus negotium faciunt, quia eos quibus studium fuit gratuitam Dei electionem asserere oblique carpit, doctrinam simul ipsam quae fontem salutis nostrae ostendit, et quae piae sanctaeque humilitatis unicum est fundamentum, indigne [pag. 141] suis calumniis deformans, furtim labefactare nititur. Fateor sane arcanum Dei iudicium, quo alios ad salutem, alios ad interitum praedestinavit, semper impiorum blasphemiis fuisse expositum: et hoc doctrinae caput fuisse non superfluis modo, sed noxiis quaestionibus perperam distractum: dum profani homines in profundas abyssos caeca temeritate penetrare non dubitant. Frae-