48:558 37. Universae animae. Primum ideo refertur hominum numerus, quo certius constet neminem in turba periisse. Non enim recenset Lucas quot homines ad litus enatarint, sed quot tunc fuerint in navi. Deinde ut illustrius reddatur miraculum. Humanitus enim accidere vix potuit, ut ducenti septuaginta sex ex naufragio in terram evaderent ad unum omnes. Nam praeter nautas paucos nandi peritos fuisse probabile est. Tametsi autem sumpto cibo paululum refectae erant vires: diuturno tamen taedio et moerore sic confecti erant, ut mirum fuerit movendis brachiis agiles fuisse. Iam vero reputandum est quantopere sint tumultuati: quum vix contingat viginti aut triginta homines BIC natare in periculo, quin alii alios collidant vel obruant. Manum ergo suam palam exseruit Deus, quum sine exceptione numerati sunt omnes in litore, qui se in mare proiecerant. 38, Satiati cibo. Haec circumstantia ostendit commotos demum fuisse Pauli sermone. Nondum illuxerat, ut scire possent essetne vicinus aliquis portus. Quod tamen reliquum est tritici proiiciunt in mare, allevandae navis causa. Hoc non erant facturi, nisi plus apud eos quam antea valuisset Pauli autoritas. Verum ut instabiles sunt increduli omnes, facile mox evanuit ex eorum animis illa persuasio. 41. Impegerunt navem. Tunc vero et Paulum lusisse Deus videri potuit, et ipse nugando, socios naufragii vana spe lactasse. Sed Deus prosperiore successu errorem mox discussit. Ita scilicet ubi fracta et soluta est navis, frangi et liquescere oportuit omnium animos, ut desperatio miraculi gloriam augeret. Sic enim opera sua moderari solet Deus, ut multis se obstaculis ingerentibus speciem difficultatis nobis praebeat. Hoc modo sensus nostros ad maiorem intentionem acuit, ut tandem discamus, quamvis toto mundo luctante, minime impediri quominus victor emergat. Haec ratio est cur maluerit Paulum et alios fracta navi naufragos trahere quam navem integram perducere ad litus. 42. Porro militum. Nimis saeva ingratitudo fuit, quum vitam bis aut ter Paulo deberent milites, eum occidere cogitant, in cuius gratiam aequum fuisset aliis parcere. Allata illis per ipsum fuerat salus non secus ac per angelum Dei: salutare ex ore eius consilium audierant: exanimes eodem die recreaverat. Nunc crudeliter perdere non dubitant, a quo toties et tot modis fuerant liberati. Quare si contingat iniquam nobis mercedem referri pro benefactis, non est cur nos turbare debeat hominum ingratitudo, quae plus quam vulgaris est morbus. Caeterum, non modo in Paulum vitae suae ministrum ingrati sunt, sed foeda simul incredulitas et divinae gratiae oblivio se prodit. Nuper amplexi erant oraculum illud, donatas esse Paulo animas: