9:557 557 AD YERSIPELLEM MEDIATOREM. 558 ambigat eam solam ecclesiae atque evangeliorum unitam pacem esse quae Christi est? Pacem Christi vocat sanctus vir, quae sic pios inter se coniungit ut sub capite contineat : quae fundata est in sincero consensu, ut eodem omnes animo et uno quasi ore Deum patrem invocent: cmius denique vinculum est pura evangelii doctrina : non qua laceratur unica salutis nostrae custos Dei veritas, et exitiale fit inter Deum et nos divortium, [pag. 133] Quicunque hoc sunt animo, ut mori centies malint quam nefaria decisione mutilare integram fidei doctrinam, legitimi demum et idonei sedandis contentionibus erunt autores. Nec minus improbe nobis invidiam facere tentat ex magnatum et potentum favore, a quo si pependissent qui praecipuam in asserenda pietatis doctrina operam navarunt, necesse fuisset ad formidabiles minas, saeva edicta, et mortiferos impetus non trepidare modo, sed penitus concidere. Atque ut propitios hodie habeant totius mundi proceres, quid inde poterit lucri accedere? Nihil ergo putidius quam illis obiicere [pag. 134] quod remotissimum est, ac si opes, potentiam, divitias et honores affectent. Verum hic quoque se opponit censor, dum satis amplam pietatis exercendae materiam propositam esse asserit, in quibus rebus utrinque convenitur. De fide, inquit, collocanda in Christum mortuum et resuscitatum, de caritate Deo et proximo exhibenda, nulla controversia est. Atqui in his duobus capitibus pietatis summa consistit. Nugator, an fidem in morte et resurrectione Christi locant, qui libero suo arbitrio et meritis prope exinaniunt vim eius et fructum? qui fictitiis satisfactionibus [pag. 135] obruunt gratuitam peccatorum veniam, et qui ea expiari volunt quotidianis sacrificiis? qui patronos et advocatos hinc inde sibi accersendo, Christum in turba occultant? Et quum invitus agnoscas, pietatem coli dum obtemperamus Dei mandatis, an non de hoc etiam capite acerrima nobis est dimicatio: dum nos legislatore uno contenti in eius lege acquiescimus: pars adversa nihil quam humana commenta et placita opprimendis miseris conscientiis obtrudit? Verum quidem est quod attexis, Christi discipulos non sectari subtiles de rebus arduis quaestiones, nec curiose investigare res [pag. 136] latentes et abditas: modo ne in hoc simplicitatis fuco lateret astutiae venenum. Porro quum nulli minus argutiis indulgeant, quam quos non minus indigne, quam maligne perstringis : an non vulpes sub alieno habitu te gallinis insinuas custodem? Esto: simplicitas inter Dei filios primum gradum teneat : an tibi videntur de rebus frivolis rixari, qui contendunt in natura nostra nihil esse nisi vitiosum et corruptum, donec spiritu Dei regeniti iustitiae vivamus? An inanis tibi est speculatio, mentes nostras caecas esse, donec coelesti gratia illuminentur? corda esse perversa et contumaciae [pag. 137]