40:557
557
IN
DANIELEM.
CAP.
H.
558
periculo
mortis,
quia
erat
ex
numero
magorum.
Quidam,
ut
alibi
attigimus,
annum
secundum
numerant
ab
urbe
capta
et
excisa.
Dicunt
enim
regem
Nebuchadnezer
vocari
ab
eo
tempore,
quo
adeptus
est
monarchiam
pacatam.
Priusquam
exscinderet
urbem
et
templum
una
cum
gente,
nondum
potuit
censeri
monarchia
in
solidum:
ideo
referunt
hoc
ad
tempus
captae
urbis,
quemadmodum
dixi.
Sed
ego
in
alteram
potius
coniecturam
inclino,
ut
est
magis
probabilis,
quod
scilicet
regnaverit
una
cum
patre:
et
exposui,
quum
oppugnavit
Ierosolymam
tempore
Ioachim,
missum
fuisse
a
patre:
deinde
ab
expeditione
aegyptiaca
reversum
fuisse
in
Chaldaeam,
ne
quid
auderet
illic
quispiam
novare:
voluit
occurrere
seditionibus.
In
hoc
igitur
nihil
est
absurdum,
Nebuchadnezer
regnasse
ante
mortem
patris,
quia
iam
accitus
fuerat
in
societatem
imperii
:
deinde
regnasse
solum
:
et
secundo
anno
regni
eius
hoc
contigisse
quod
nunc
narratur.
Nihil
in
hac
expositione
est
coactum:
deinde
historia
consentit.
Ego
igitur
sententiam
hanc
potius
amplector.
Dicit
eum
somniasse
somnia,
et
tamen
unum
duntaxat
somnium
narratur.
Sed
quia
res
multae
erant
implicitae
in
hoc
somnio,
non
mirum
est
si
plurali
numero
utatur.
Iam
additur
spiritum
eius
fuisse
contritum,
nempe
ut
sciamus
somnium
non
fuisse
vulgare.
Neque
enim
tunc
primum
somniare
coepit
Nebuchadnezer:
neque
ita
fuit
exterritus
noctibus
singulis,
ut
accerseret
omnes
magos.
Ergo
in
hoc
somnio
aliquid
fuit
extraordinarium,
quod
voluit
exprimere
Daniel
his
verbis.
Quod
vertunt
communiter
in
fine
versus,
somnum
eius
fuisse
interruptum,
nescio
an
conveniat:
et
expositio
illa
altera,
quam
etiam
frater
noster
D.
Antonius*)
vobis
attulit,
optime
quadrat,
quod
scilicet
fuerit
somnus
eius
super
eum,
hoc
est,
quod
iterum
coeperit
dormire.
Videtur
ergo
mihi
genuinus
et
simplex
esse
sensus
verborum,
quod
scilicet
confusus
fuerit
spiritus
eius:
id
est,
quod
occupaverit
mentem
eius
maximus
terror,
ita
ut
sciret
somnium
illud
divinitus
profectum
esse:
deinde
quod
quasi
attonitus
iterum
dormierit,
.quia
scilicet
erat
similis
homini
mortuo,
ita
ut
quum
agitaret
secum
de
interpretatione
somnii,
tandem
obstupefactus
fuerit:
et
redierit
ad
somnum:
unde
etiam
illa
somnii
oblivio,
quam
postea
videbimus.
Sequitur,
2.
Et
edixit
rex
ut
vocarentur
(nescio
quibus
nominibus
reddam
has
voces
hebraicas:
dicam
tamen
de
re
ipsa:
ut
ergo
vocarentur)
astrologi,
et
coniectores,
et
divini,
et
Chaldaei,
ut
annuntiarent
regi
somnia
sua
(hoc
est,
ut
exponerent
regi
somnia
sua):
et
venerunt
et
steterunt
in
conspectu
regis.
*)
CevalleriuB.
|