20:557 557 SUPPLEMENTUM. 558 Eximiae doctrinae ac pietatis viro Calvino dentur Hierapoli. Humanissimo atque amantissimo patri Calvino salus per Christum. Hasne adeo gravia certamina tenellas sustinere ecclesias! Contribulis effecit testimonio suo et comprobatione ut ignotum admiserim, neque tamen idcirco me extra culpam esse contendo. Verum re a Fontano significata et patefacta meis, ignotus meis ad tempus fui. Venimus in colloquium et Gephyraeum1) tertio accersivimus: ipse se negavit venturum. Ei concionandi facultas a colloquii consessu est adempta, sed delegati duo concesserunt ut ipse hic conciones aliquot ad componendos animos plebeculae haberet. Grex meus eum sequitur: ego ad dies quindecim interim conticesco, ut fratribus est visum. Curandum est in posterum ut eiusmodi homines aut mittantur a vobis, aut admittantur in conventu a nobis, cum approbatione quemadmodum se gesserint. Nec enim committendum est ut perturbetur ordo, quem Satanas eversum omnino cuperet. Scriberem de his plura nisi sperarem te ex tenenti fratre pluribus accepturum quae hic gerantur. Vale. Deus te cum collegis tuis quam diutissime suae incolumem ecclesiae conservet. Saluta quaeso meo nomine Coladonium et Equitem,2) humanos hospites meos. ad V. Idus Iunias Tonino.3) Tuus ex animo Christoph. Marraquirius. 4251. MERCERUS CALVINO. Excusat se quod vocationem sibi oblatam recusavit. (Ex autographo Cod. Genev. 109, fol. 138.) Eximiae doctrinae viro Carolo Pass. Lugd. Viro et doctrina et pietate insigni Car. Pass. I. M. S. 4250.1) du Pont? 2) Chevalier. 3) Tonneins (Lot et Garonne). Praeterea non habemus quod ad illustrandam hanc ep. facere possit