48:556 verbis exprimitur fidei natura, dum statuitur mutua inter ipsam et Dei verbum relatio, ut contra tentationum insultus animos sustentet Caeterum non solum vectores suo exemplo ad credendum hortatur: sed quasi sponsoris partes suscipit, ut fidem oraculo conciliet. Quod mox subiicitur de insula, posterius signum est: unde post rei exitum clarius pateat, non fuisse hanc incertam navigationem. Alias vectorum nihil intererat enatandi modum scire. Videmus ergo ut Deus quam pollicitus est salutem insigniat, ne fortuita videri possit. Simul tamen notandum est, Deum illos tenere suspensos: partim ut fidem servi sui exerceat, partim ut omnes agnoscant Paulum a spiritu sancto didicisse quod humano sensu nondum comprehendi poterat. In ipso tamen contextu docet Lucas, qe sic quidem fuisse creditum eius verbis. Quod enim putabant nautae sibi apparere aliquam regionem mediterraneam, minime consentaneum erat cum promissione de appulsu in insulam. Videmus ergo ut vix tandem experientia coacti senserint verum dixisse. 30. Nautis vero quaerentibus. Iam hac quoque in parte enituit in Paulo spiritus sancti gratia, quod prudenter admonuit retrahendos esse a fuga nautas. Cur non enim centurio potius, vel alius quispiam e turba fraudem olfacit, nisi ut Paulus ad extremum usque liberationis sit minister? Sed mirum est quod reliquos vectores salvos posse fieri negat, nisi retentis nautis. Quasi vero Dei promissionem exinanire penes ipsos fuerit. Respondeo, Paulum hic de potentia Dei praecise non disputare, ut eam a voluntate et mediis seiungat. Et certe non ideo fidelibus virtutem suam Deus commendat, ut contemptis mediis torpori et socordiae indulgeant, vel temere se proiiciant ubi certa est cavendi ratio. Deus Ezechiae pollicitus erat obsessae urbis liberationem. Si portas aperuisset hostibus: annon Iesaias statim clamasset: Tu et te et urbem perdis? Neque tamen propterea sequitur, mediis vel adminiculis alligatam esse Dei manum. Sed quum Deus hunc vel illum agendi modum ordinat, hominum sensus continet, ne praescriptas sibi metas transsiliant. 33. Et quum dies inciperet apparere, hortabatur Paulus omnes sumere cibum, dicens : Dies hic decimus quartus est, quod exspectantes ieiuni permanetis, nihil accipientes. 34. Propter quod hortor vos ut sumatis cibum: hoc enim ad salutem vestram pertinet: quia nullius vestrum capillus de capite cadet. 35. Et quum haec dixisset, sumpto pane gratias egit Deo in conspectu omnium, et quum fregisset coepit edere. 36. Porro animis iam recreati omnes sumpserunt et ipsi cibum. 37. Eramus vero universae animae in navi ducentae septuaginta sex. 38. Et satiati cibo allevabant navem, eiicientes triticum in mare. 39. Quum