40:556 In hoc versu laborant interpretes, quia postea videbimus Danieli oblatam fuisse visionem anno tertio regis Cyri. Quidam afferunt solutionem non satis firmam, quod Daniel fuerit usque ad illud tempus, sed tamen non mortuus sit statim anno primo Cyri regis. Alii verbum 7V7\ haiah exponunt pro frangi. Sed hoc longe discedit ab historia. Recta igitur est eorum sententia, qui dicunt Danielem fuisse usque ad primum annum Cyri regis, hoc est, functum fuisse prophetae officio : quanquam illi non tam aperte loquuntur: sed malo in dextram partem exponere quod obscurius dicunt. Nam quia postea profectus est in Mediam, dicunt mutationem hanc notari. Sed sic poterimus melius verba accipere, quod scilicet Daniel apud Chaldaeos et Assyrios floruerit, et agnitus fuerit pro summo propheta, quemadmodum etiam scimus interpretatum fuisse visionem regis Balsazar, imo ea ipsa nocte qua fuit occisus. Hoc quidem verbum est simplex et absolutum, quod fuerit, sed pendet ex superioribus, quod scilicet apud reges babylonios semper obtinuerit fidem, et autoritatem prophetae. Haec igitur summa est. Nunc cap, secundo narratur quomodo Deus produxerit Danielem in theatrum, ut auspicaretur propheticum illud munus, ad quod destinatus erat. Iam quidem Deus insculpserat, quemadmodum diximus, certas notas unde agnosceretur Daniel propheta, sed iam re ipsa Deus voluit probare quid gratia sua valeret, quam Danieli contulerat. Primo autem simpliciter narratur historia: deinde Daniel ad somnii interpretationem descendit. Hoc igitur est principium capitis. CAPUT IL 1. Anno autem secundo regni Nebuchadnezer somniavit Nebuchadnezer somnia: et contritus fuit spiritus eius, et somnus eius interruptus est ei (ut vertunt, vel, discessit ab eo, vel, fuit super ipsum). Dicit hic Daniel regem Nebuchadnezer somniasse anno secundo imperii sui. Videtur hoc pugnare cum sententia quam vidimus 1. cap. Si enim Nebuchadnezer expugnavit Ierosolymam primo anno regni sui, qui fieri potest, ut iam fuerit Daniel habitus inter sapientes, inter astrologos? quia tunc adhuc erat discipulus: deinde colligitur facile ex contextu, iam tunc fuisse una cum sociis productum, ut omnes ministrarent coram rege. Haec igitur inter se primo intuitu non conveniunt, quod Daniel una cum sociis traditus fuerit in disciplinam primo anno Nebuchadnezer, secundo autem iam fuerit in 556