20:556 sanciunt iura et ipsa nature lex dictat, fides etiam hosti servanda est, quid hunc mereri iudicas qui fratribus suis in Christo fidem non servarit et fraudem fecerit? Nolim vero, praestantissime Calvine, ut existimes me ista coniungere vel ex cordis amaritudine loqui. Veritatem dico in Christo Iesu, testimonium michi perhibente conscientia mea in spiritu sancto, testimonium michi peribentibus cunctis monachis nostris et ipsa publica fama. Descripsi tibi huius hominis dotes, mores et vitam: tu nunc de homine iudicium facito. Uno circiter mense postquam se ad te contulit ad me scripsit ex Geneva epistolam, in qua ita me conviciis lacerat, ut facile appareat ipsum hominem esse maledicum, vaffrum, impostorem et malorum inventorem. Vocat me apostatam, hipochritam, rebellem et abnegatorem christi, insensatum, qui in veritate cognita non steterim: vocor ab eo absque christo, sine deo, tradit me sathane, accusat me quod persecucionem illi intulerim evangelii causa. Ego, ut tibi verum fatear, si stetisset apud me, decreveram eius flagicia digna castigacione punire, sed Christi eiusque evangelii causa nunquam illi molitus sum insidias. Petrus apostolus non vult ut quisquam paciatur quasi homicida aut fur aut maledicus aut ailienorum appetitor, si autem ut christianus, non erubescat in isto nomine: hic vero uti christianus nichil unquam a me passus est, sed uti fur, uti ailienorum raptor, uti adulter, prophecto passurus erat ni fugam accelerasset. Mito tibi exemplar ad me destinato epistole, mitto etiam meam ad ipsum responsivam. Et quamvis sciam te in christi negocio et arduis rebus semper occupatissimum, rogo te tamen ut utramque legas et cum legeris postea diiudices. Tale, vir dei. Deus te diu sancte sue Ecclesie servet incolumem. Caburri *) ex monasterio nostro Beate marie ordinis benedictini. Nicolaus Lucernanus 2) tui in Christo amantissimus. 4350. MARRAQUIRIUS CALYINO. Agit de ministro aliquo qui ecclesiam turbavit (Ex autographo Cod. Genev. 109, fol. 149.) 4249.1) Caburnum (Cavour), prope Pignerol Caetera nescimus. 2) Nomen gentilitiumy fortasse fictitium, a Valle quadam Valdensium derivatum.