48:555 555 IN ACTA APOSTOLORUM 556 dunt sanis et salubribus consiliis, et statim Dei gratiam, quamvis familiariter illis innotuerit, obliviscuntur.' Imo, quod deterius est, praesentem et sibi ante oculos positam non vident nec sentiunt. Utcunque autem maior pars ingrata fuerit: non tamen sine fructu patefactum fuit hoc oraculum: imo hoc ipsum profuit, reddi inexcusabiles qui sibi in fallaciis nimis indulgebant. Quod autem dictum fuit, oportere sisti Caesari, huc spectabat, ut pios magis confirmaret eius confessio, ubi admoniti essent prodire a Deo testem asserendae evangelii doctrinae certo destinatum, et in hunc usum servari. Donavit Ubi omnes animas. Videtur innuere Lucas j Paulum non modo pro se, sed pro aliis quoque orasse, ut omnes Deus e naufragio eriperet. Et certe probabile est, quum discrimen commune cerneret, non ita fuisse distentum vitae suae cura, ut alios negligeret: utpote quos cernebat eodem discrimine implicitos. Potest tamen fieri ut Dominus sponte eius preces anteverterit. Nec vero novum est, eius benedictionem ad indignos extendi, qui aliquo societatis nexu fidelibus coniuncti sunt. Ita Sodomae pepercisset, si reperti illic fuissent decem probi homines. Hic quaeritur quatenus impiis prosit sanctorum integritas. Primum tollenda est papistarum superstitio, qui dum audiunt in gratiam piorum malis benefieri, illos somniant mediatores, qui meritis suis mundo salutem impetrent. In eo autem bis stulti sunt et praeposteri, quod haec vivorum elogia trahunt ad mortuos: nec aliter quam eorum intuitu Deum sibi fore sperant propitium: ideoque patronos sibi adsciscunt. Omitto quod sanctorum merita extollendo gratuitam Dei bonitatem obscurant. Iam ut propositam quaestionem solvamus, sic breviter habendum est: quum malis permixti sunt boni, utrisque promiscue accidere res adversas et prosperas: fieri tamen interdum, ut Dominus suis parcendo impios ad tempus cum ipsis sustineat. Deinde plures esse causas, cur in gratiam fidelium malis et reprobis benefaciat. Domum Putifaris benedixit in gratiam Ioseph, ut illius animum ad praestandam huic sancto viro humanitatem flecteret. Suum erga Paulum favorem, multos homines servando incolumes, testatus est, ut eius pietati testimonium redderet, ut inde elucesceret evangelii maiestas. Caeterum tenere convenit, quaecunque Deus impiis beneficia largitur, tandem illis cedere in exitium : sicuti rursum fidelibus utiles sunt poenae quas communiter cum reprobis sustinent. Interea singulare hoc divini erga nos amoris pignus est, quod a nobis quasdam beneficentiae suae guttas defluere ad alios facit. 25. 26. Credo enim Deo. Iterum inculcat Paulus unde sibi tanta confidentia, ut intrepide inter innumeros maris gurgites ad portum affirmet omnes venturos: quia scilicet ita promisit Deus. Quibus