40:555 555 PRAELECTIONES 19. Et loquutus est cum illis rex: et non inventus est ex omnibus sicuti Daniel, Hananiah, Misael, et Azariah, et steterunt coram rege. 20. m (in) omni verbo, sapientia et intelligentia, quod sciscitatus est ab eis rex, invenit eos decuplo supra omnes genethliacos, et astrologos (id est, praestantiores genethliacis et astrologis) qui (erant) in toto regno eius. Iam narrat Daniel se et socios fuisse productos tempore praefixo: quoniam triennium a rege constitutum erat, quo edocerentur in omni scientia chaldaica. Producit igitur eos praefectus eunuchorum. Dicit se et socios fuisse probatos a rege, ita ut primas tenerent inter alios omnes. Confirmat his verbis quod iam dixi, nempe Dominum longo temporis successu illos ornasse tali gratia, ut conspicui essent in tota aula regis, et rex ipse agnosceret in ipsis aliquid non vulgare. Oportuit igitur tam regem quam omnes eius aulicos induere opinionem de quatuor istis adolescentibus, quae exprimeret ab illis aliquam reverentiam. Iam tunc voluit Deus illustrare gloriam suam, quia non dubium est quin coactus fuerit rex mirari, qui fieret ut isti Chaldaeos omnes superassent. Rex enim neque sumptibus pepercit, neque etiam neglexit instituere suos populares. Quum videret homines exteros et captivos ita excellere, poterat animum eius pungere aliqua aemulatio. Sed quemadmodum iam dixi, voluit Deus hoc modo se ipsum extollere in persona servorum suorum, ut rex cogeretur agnoscere aliquid divinum in istis adolescentibus. Unde autem haec illis praestantia? Nam Chaldaei iactabant se quasi nasci sapientes ex utero, aliae omnes gentes erant illis barbarae. Quum igitur Iudaei ita eminent supra omnes, sequitur Deum quem colunt eum esse qui distribuit, prout vult, cuique acumen et perspicaciam, quia nemo naturaliter ingenio pollet, nisi quatenus hac gratia donatus est e coelo. Necesse igitur fuit, Deum ita glorificari, quum Daniel et socii eius longo intervallo superarent omnes Chaldaeos. Ita Deus solet hostes suos rapere in admirationem suae virtutis, etiam quum maxime lucem fugiunt. Quid enim propositum erat regi Nebuchadnezer, nisi ut Dei memoriam exstingueret? ut haberet apud se Iudaeos ex nobilibus familiis, qui deinde religionem ipsam in qua nati erant oppugnarent ? Voluit hoc Nebuchadnezer: sed Deus frustratus est tale consilium tyranni, et fecit ut illustrius redderetur nomen suum. Iam sequitur, 21. Et fuit Daniel usque ad annum primum Cyri regis.