25:555
555
COMMENTARIUS
IN
IOSUE
CAP.
XXII.
556
sanctuarium,
quasi
boni
custodes
Dei,
quum
tradita
eis
esset
rite
colendi
Dei
regula,
in
qua
assiduis
exercitiis
retinebantur:
scortorum
tamen
illecebris
decepti
se
polluerant
in
foedis
superstitionibus,
et
adoraverant
Bal-Peor.
Quia
hoc
scelere
implicitus
tenebatur
totus
populus,
non
dubitant
decem
legati
socios
culpae
se
adiungere.
Quaerunt
igitur,
annon
sufficit
nobis
iniquitas
quam
contraximus
in
idolo
Peor?
Addunt
nondum
ab
ea
se
esse
mundatos,
quasi
dicerent
nondum
penitus
sepultam
esse
memoriam
,
vel
exstinctam
Dei
vindictam
:
inde
colligunt
duas
tribus,
et
dimidiam,
dum
se
impia
contumacia
a
Deo
avertunt,
et
excutiunt
eius
iugum
non
tantum
sibi
male
consulere:
sed
accersere
simile
exitium
toti
populo,
quia
Deus
iniuriam
suam
latius
ulciscetur:
quod
exemplo
Achan
confirmant,
qui
quum
solus,
et
clam
furatus
esset
ex
anathemate
,
non
solus
subiit
sacrilegii
sui
poenam
:
sed
alios
quoque
secum
traxit,
quemadmodum
visum
fuit
quosdam
cecidisse
in
acie,
omnes
autem
turpiter
fuisse
fugatos,
quia
in
populo
residebat
pollutio.
Ratiocinantur
autem
a
minori
ad
maius:
Si
flagravit
ira
Dei
contra
multos
ob
clandestinum
unius
hominis
maleficium,
multo
minus
impune
cessurum
populo,
si
manifestam
idololatriam
dissimulet.
Inseritur
tamen
media
sententia,
ut
si
altare
exstruxerint
duae
tribus
cum
dimidia,
ac
si
deterior
esset
earum
conditio,
quia
non
habitarent
in
terra
Chanaan,
veniant
et
potiantur
ipsae
quoque
terra
Chanaan,
ne
prava
aemulatione
Deum
provocent.
Hinc
autem
colligimus
non
ventoso
aliquo
impetu
fuisse
concitatos,
quando
sua
iactura
et
dispendio,
benigne
admittere
in
societatem
parati
sunt
qui
sedem
alibi
et
domicilium
sibi
proposcerant.
21.
Besponderunt
autem
filii
Ruben,
et
filii
Gad,
et
dimidia
tribus
Manasse,
loquutique
sunt
cum
principibus
millium
Israel:
22.
Deus
deorum
Iehova,
Deus
deorum
Iehova
ipse
novit,
et
Israel
cognoscet,
si
per
rebellionem,
et
si
per
praevaricationem
in
Iehovam,
ne
serves
nos
die
hac.
23.
Si
cogitavimus
aedificare
nobis
altare,
ut
averteremur
ne
iremus
post
Iehovam,
et
si
ad
immolandum
super
illud
holocausta
et
sacrificium,
et
si
ad
faciendum
super
illud
sacrificia
prosperitatum,
Iehova
ipse
inquirat.
24.
Et
si
non
potius
timore
huiusce
rei
fecimus
hoc
dicendo:
Cras
dicent
filii
vestri
filiis
nostris
dicendo:
Quid
vobis
et
Iehovae
Deo
Israel?
25.
Nam
terminum
posuit
Iehova
inter
nos
et
vos
filii
Ruben,
et
filii
Gad,
Iordanem,
non
est
vobis
portio
in
Iehova:
et
cessare
facient
filii
vestri
filios
nostros,
ut
non
timeant
Iehovam.
26.
Et
diximus:
Demus
nunc
operam
ut
aedificemus
altare,
non
pro
holocausto,
nec
pro
sacrificio:
27.
Sed
ut
testis
sit
inter
nos
et
vos,
et
inter
generationes
nostras
post
nos,
ut
serviamus
servitutem
Iehovae
coram
eo
in
holocaustis
nostris,
et
in
sacrificiis
nostris,
et
prospe-
|