20:555 555 EPISTOLAE 4249.4251 556 cium est, et sic iubet Salomon ut pastor diligenter agnoscat vultum pecoris sui, ut noveris eiusmodi* hominem sub tuo pastorali officio susceperis, eius vitam moresque tibi graphice depingam. Primo cum apud nos esset mirum in modum videbatur favere evangelice doctrine, videbatur ardere gloria Christi sacrique eius evangelii. Sed quum evangelium requirat vitam evangelicam et mores christiano nomine dignos, hic praeter verba et nomen Christiani vel evangelici pectoris nichil habuit unquam, imo mores et vitam cum evangelio pugnantem. Sapiens quidam interogatus * cuius esset, stoicus an epicurrus*, ioco respondit: Ego Zenonem laudo at epicurreum vivo. Quod hic ioco dicere visus est, hoc nunc multi serio iactitant, verbis tantum et ore evangelici, pauliste ac christiani, vita autem et moribus epicurri. Quorum numerus apud nos permagnus est. Ex horum numero est hic de quo michi sermo. Ex multis refferam alliqua eius praeclariora opera. Cum esset parochus opiduli cuiusdam Astensis diocesis, captus erat amore cuiusdam iuvenculae maritum habentis: hanc puliare* ac solicitare cepit nec deseruit donec ea potitus est. Quid multa? Illam a legitimo marito alienavit et abstraxit, secum duxit huc, prolem ex ea suscepit. Nunc vero auffugiens miseram desolatamque reliquit cum filiio ex ea suscepto admodum aduch* tenello. Audi alliud quod dessignavit egregium facinus. Cum iam animo eius insedisset parentes, patriam, amicos relinquere et Genevam se conferre, ut sibi de viatico prospiceret, partim etiam ut adultere sue, de qua prefFatus sum, alliquid elargiretur, dum omnes monaci sacre concioni adessent, latenter in cellam granariam in qua comune frumentum servabatur ingressus est. Inde saeos alliquot frumenti asportavit nemine quidquam sciente. Non post multos dies cum inteligeret furtum suum michi reliquisque monachis esse notum, timens suis malefactis dignas exolvere penas, noctu furis more auffugit. Vendiderat pauperi cuidam servo et eoquo nostro optorium cubilis unum aureo uno: et cum Paulus vetet ne quis supergrediatur neque circumveniat in negocio fratrem suum, hic tamen falsus paulista pauperem fratrem et proximum circumvenit: nam abiens et optorium et precium exportavit. Alliud audi simile facinus. Debebat michi ipsi et alliis quibusdam monachis nostri monasterii non aspernandam pecuniarum summam scutorum circiter sex. Et cum non supeteret tunc facultas rogavit monacos creditores ut expectare illum dignarentur usque ad pascha: tunc enim et recepturum se pecunias aiebat et soluturum. Nos bona fide cum eo agentes neque fraudis quidquam suspicantes libenter consensimus. Ille ut fraudulentus ac versutus abscessit fraudatis fratribus et proximis suis. Hic iudicium tuum desidero, vir doctissime: si enim, ut