20:554 monias sepeliri debuisse cum honore, cur non idem iudicium est de sacrificiis? Item, ubi est verbum Dei quo id statuatur? Non potius contra habetur, Christum affixisse cruci decretum quod erat contra nos? non tantum decretum legis moralis, verum caeremoniarum? Itemque dicetur, usque ad publicationem evangelii ferendas utcunque esse caeremonias papistarum, illisque communicari posse, sicut Paulus communicavit Iudaeorum caeremoniis. 2) ste quidem Codex. 'Nobis vero suspecta lectio et coniicimus autor em scribere voluisse: caeremoniis. 3) lege: nunquam. 4249* LUCERNANUS CALVINO. Notatur monachus quidam fur et stuprator qui Genevae nunc commoratur. (Ex autographo Cod. Paris. Dupuy 102, fol. 170. Literaturam scriptoris presse sequimnr.) D. Iohanni Calvino Eclesie Gebennensis ministro et pastori fidelissimo ac vigilantissimo. Geneve. D. Iohanni Calvino Nicolaus Lucernanus s. dicit. Etsi nula michi unquam tecum intercesserit familiaritas, vir dei fidelissime, nec te unquam ex facie noverim, forma tamen et nomine et suavi librorum tuorum lectione, qua non mediocriter recreor ac delector, longe melius michi cognitus es quam si te secundum carnem novissem et tecum totos annos decem versatus fuissem. Atque utinam ego sic tibi notus essem quam tu michi. Visum itaque fuit hanc meam epistolam tue caritati dirigere, que erit affectus erga te mei qualecunque argumentum, tum etiam mutue agnicionis et familiaritatis alliquod inicium. Occasionem vero ut ad te scriberem michi prebet discessus cuiusdam Stephani Bivopra, monaci gregis et sodalicii nostri qui, cum ex presbitero monacus benedictinus effectus esset, annum totum et paulo amplius nobiscum conversatus hac proxime fluxa quadragesima nocte reorum more auffugit nosque reliquit. Ex suis literis ad me directis compertum habeo illum esse Geneve. Utinam cum loco mutet et mentem et mores pristinos, renoveturque spiritu mentis sue et induat novum hominem qui secundum deum est. Equidem quod monachatum reliquerit seque ad alliud vite genus converterit non improbo, sed quod vituperose abierit horrendis peccatis malaque vita et fama notatus, hoc ego non laudo. Quia igitur opere pre-