20:553 553 SUPPLEMENTUM. 554 Christianismum conversi erant, ac illi caeremonias tanquam necessarias et meritorias ad salutem, et hoc modo iustificationi quae est per fidem contrarias (ut apparet ex 15 Actor.) reciperent, constat utrumque genus non accepisse caeremonias tanquam liberas. Apparet autem apostolos sese accommodasse et illorum impietati et horum superstitioni. Quid ergo causae esset quominus rebus omnibus per se liberis, licet non sint liberae illis qui superstitionem adhibent aut impietatem, utamur ad aedificationem? Et cum illorum sacris, licet impiis aut superstitiosis, communicemus? Et eo modo superstitiosos feramus quo modo apostoli superstitiosos Iudaeos qui ad Christum conversi erant per tot annos tulerunt? Si dicatur, nos rebus per se liberis, in quibus tamen superstitio constituitur uti posse ad aedificationem, cuculla, qua abutuntur monachi, tonsione capitis, quae tamen est intersignum bestiae et character eius, cruce, licet fiduciam in ea ponant papistae, aqua lustrali, pane benedicto, quem vocant, caeremoniis in baptismate a papistis institutis uti licebit: sicuti utimur cibis cum papistis diebus quadragesimae et Veneris, licet illi huiusmodi cibis2) abutantur affingentes cultum Dei, itemque meritum. Eoque magis rebus per se bonis uti licebit cum illis, quibus tamen papistae ad suas impietates abutuntur, ut psalmo de profundis eoque cantico: Libera me Domine, quod detorquent ad preces pro mortuis. Itemque quaeretur quae res per se sunt liberae: Non illae quae in libertate nostra per Dominum sitae sunt, licet hominum impietate et superstitione indifferentes non sint, sicut vestes quibus homines ad ambitionem, cibi quibus ad intemperantiam et ingluviem abutuntur. Si ad hoc respondeatur discrimen statuendum esse inter caeremonias divinitus aliquando institutas et modo abolitas, et eas quae ab hominibus inventae sunt, quod plus honoris Deo tribuendum sit quam hominibus: dicetur pari in gradu legis caeremonias constituendas esse post abolitionem atque si unquam 3) essent institutae a Domino velut papisticae. Quid enim differt quod aliquando a Domino institutum est et modo abrogatum ab eo quod nunquam a Domino traditum est? Nam qualem vim habuit institutio, talem et parem aut similem habet abrogatio. Et abrogatione effectus omnis institutionis tollitur. Et post abrogationem caeremoniae sunt traditiones humanae. Itaque si traditionibus humanis, nempe caeremoniis iudaicis, uti licitum fuit post Christum passum, quomodo modo non licebit? Si respondeant usum caeremoniarum non esse abolitum nisi post evangelii praedicationem et caere- I