48:552 gressi essent, non abs, re dicitur periculosa tunc fuisse navigatio. Quod si ad inediam referas (ut faciunt quidam), non video quis sensus possit eligi. Erat enim adbuc in navi tritici copia, ut necessitate esurire non debuerint. Cur autem voluntarii ieiunii tempus diceret esse impletum? Ad haec ex contextu postea patebit, ideo monitos fuisse a Paulo ut interquiescerent, quia hiems instabat, cuius asperitas mare claudere solet. Quamvis enim consideret Deum fore navis rectorem, nolebat tamen temere festinando eum tentari. l l . Centurio autem. Non reprehenditur centurio quod gubernatorem et nauclerum potius audierit quam Paulum. Quid enim egisset? Nam ut Pauli consilio aliis in rebus plurimum deferret, sciebat tamen navigandi artem non tenere. Ergo quod prudentis et modesti est hominis, a peritis et exercitatis regi se patitur. Et ipsa necessitas huc eum prope cogebat: portus enim ad hibernandum erat incommodus. Nec vero suadebat gubernator, navem in altum proiici: sed ut in vicinum portum se conferrent, qui prope in oculis erat. Ita brevi molestia redimebatur hiemis transigendae commoditas. Neque tamen hoc frustra refert Lucas: sed ut sciamus Paulum iam ab initio instructum fuisse praesentia spiritus, ut melius videret quae utilia erant quam magistri ipsi. Oraculone edoctus, an occulta inspiratione consilium hoc dederit, nescitur. Hoc quidem certum est, ad eius commendationem postea valuisse. Porro quum dicat legisse creticum litus, donec in diversam partem rapti sunt, iure Beza noster interpretum hallucinationem reprehendit in voce aaaovr dum ex adverbio fecerunt urbis nomen. 15. Quum correpta esset navis. Hic Lucas accidisse narrat, quod solet in extremo discrimine, ut se ventis ferendos permitterent. Quum prius aliquatenus progressi sibi ex animi voto succedere putarent nautae, non dubium est quin Pauli monitionem deriserint: ut mos est temerariis hominibus, quoties arridet fortuna, insolescere. Nunc deprehensi, nimis seram audaciae suae poenam luunt: imo prope insulam appulsi, non minus sibi metuunt ab infractione quam prius a subversione navis. Et diligenter ea omnia persequitur Lucas, ex quibus colligere liceat, adeo atrocem et saevam fuisse procellam, ac pertinaciter durasse, ut subinde novae mortes instarent. Simul etiam declarat strenue usos fuisse omnibus remediis, quae naufragio mederi possent, nec mercibus vel armamentis pepercisse: unde agnoscimus vivo periculi sensu coactos fuisse ad extrema. Et Lucas subiicit, tandem omnibus tentatis, ipsosde sua salute desperasse. Et certe caligo coeli cuiusdam sepulcri instar erat. Nec dubium est quin Dominus hoc modo liberationis gratiam, quae paulo post sequuta est, magis commendare ac notabilem reddere voluerit. Interea servum suum cum.