20:552 communes habere cum Iudaeis. Itaque, utcunque Iudaei orarent, quum semper eorum preces odiosae et mali odoris essent Deo, non video quomodo apostoli cum Iudaeis orare et in coetu Iudaeorum adorare potuerint. Nec vero propter electos aut infirmos ex Iudaeis licebat apostolis communicare precibus Iudaeorum quum nihil mali agendum sit ut aliquid boni eveniat: quum eadem ratione dici possit propter infirmos papistas in templis et coetu papistarum adorare posse. His adiicio ferendas mihi videri potius preces papistarum, qui in nomine Christi crucifixi preces fundunt ad Deum, quam preces Iudaeorum qui Christum penitus negabant. Nam licet papistae vel per divos patere sibi aditum putent ad Christum, et per Christum accedant ad Deum, vel socios mediatores Christo affingant, Iudaeorum tamen impietas, qui penitus Christum respuebant, maior et intolerabilior est. Sed si diceremus praedicationem verbi Dei (nam praedicare verbum Dei est colere Deum) speciem esse adorationis, Paulum ingressum esse ut praedicaret et annunciaret evangelium, an subtiliorem quam par sit expositionem admitteremus ? Venio nunc ad Paulum qui se totundit in Cenchrea et qui se in templo purificavit, et hac ratione omnia omnibus factus est. Quum videam omnes interpretes caeremonias post Christi adventum liberas constituere, respondi, his tanquam indifferentibus licere uti ad aedificationem proximi. Libertatem in caeremoniis probavi, quod quominus essent liberae apud Iudaeos necessitas tantum, qua adstringebantur in lege Domini, in causa erat: qua necessitate sublata per mortem Christi libertas omnimoda consequebatur. Quum caeremoniae in lege institutae sint eo modo post Christi mortem accipiendae tanquam nunquam essent institutae. Verum non satisfieri eorum argumentis qui aiunt, quatenus umbrae veritati sunt contrariae, caeremonias pari ratione esse Christo contrarias qua sunt sacrificia, scilicet quatenus veritati repugnant. Si respondero caeremonias umbras esse ex decreto Domini, quo cruci affixo sequitur non amplius esse umbras, respondebitur idem dicendum esse de omnibus sacrificiis, quibus tamen non licuisse apostolis sese intermiscere censet Petrus Martyr ex August, (pag. 269, so. 2 in Commentario in Epistol, ad Corinth.) tanquam non liberis: quibus tamen usum Paulum probabile est, quod in purificationibus essent sacrificia pacifica, ut appellantur, ut patet ex 6 Cap. Numer. v. l l et lb. Item respondebitur, videndum esse quales et cuiusmodi habitae fuerint ab his qui illis abutebantur. Quum enim duplex hominum genus in templum Ierosolymitanum conflueret, unum eorum qui Christum crucifixerant et illi caeremonias tanquam umbras et Christi adventui contrarias amplecterentur, alterum corum qui ex Iudaismo ad