20:551 551 EPISTOLAE 4248.4249 552 crucifixerant, qui Christianos persequebantur, qui non contenti iustificatione fidei cultus legales et caeremonias necessario observari volebant, quae tamen non liberae et indifferentes sed plane Christo contrariae videbantur, quum illae umbrae sint veritati plane adversae, et ita Christum tanquam non manifestatum sepeliant. Qua ratione videtur non tantum Paulum et caeteros apostolos abstinere debuisse ab ingressu templi, verum prohibere debuisse ne alii ad orandum et adorandum ingrederentur. Quod ad Pauli exemplum pertinet citant quod habetur Actor. 18 v. 18 nempe totundisse* caput in Cenchrea, et cum Nazareis sese in templo Ierosolymitano purificasse Actor. 21. v. 26, quod non sine sacrificio fiebat, ut constat ex 6 Capite Numerorum vers. l l . et 18, quum non minus Christi sacrificio contraria sint legalia sacrificia quam papistica. Nam ut sacrificia legalia umbrae erant sacrificii Christi venturi, quo adveniente umbrae evanescebant, ita sacrificia papistica a papistis umbrae habentur iam manifestati Christi, quum tamen veritate adveniente omnino cessare debeant. Istud tantum discrimen notatur quod sacrificia legis instituta erant a Domino, papistarum ab hominibus inventa et fabricata sunt. Quae diversitas est duntaxat circonstantiae non rei ipsius, quae magis attendenda est. His ut potui respondi (quamquam mihi ipsi non satisfeci), apostolos adorasse in templo quod oratione, quae species est adorationis, opus sit ad annunciandum verbum Dei quod in templo praedicabatur. Quod mihi non satisfacio ratio est, quod adoratio tunc appendix fuisset concionis habitae. Quum tamen Lucas causae istius non meminerit, quam (ut erat praecipua) non praetermisisset, si propter annunciandum verbum Dei duntaxat orasset. Scio non deesse qui in templo orasse Paulum aiunt ut converterentur Iudaei ad Christum: quo facto amorem suum erga Iudaeos Paulus commonstrasset, et ita se illis conciliasset, ut Iudaei promptiores esse potuerint ad amplectendum Christum per ministerium Pauli. Sed dubito an ita expositio subtilior esse videatur quam ut recipi debeat. Qui asserunt in templo Ierosolymitano Paulum et Apostolos cum Iudaeis orasse* potuisse in coetu Iudaeorum, quia venit tempus quo licet ubique orare, non satisfaciunt, quum eadem ratione in templis et coetu papistico qui verbum Dei norunt orare possint. Nec intelligo quo modo preces post Christum crucifixum in templo Hierosolymitano habitae a Iudaeis Deo acceptae ullo modo esse potuerint, quum verum Messiam, cuius nomine accedere ad Deum debebant, reiecissent, et idoli nomine Deum orarent quum alterius quam Christi crucifixi veri Messiae nomine Deum invocarent. Nam si non in nomine Messiae orabant, non magis licebat apostolis preces