7:550 illa pervaserit, ideoque morbum hunc iam vere communem nulla ratione praesentius aut efficacius curari ac depelli posse, quam concilii generalis et christiani ordinario salutarique remedio, egit Caesarea Maiestas, efflagitantibus id sedulo universis sacri Imperii ordinibus, ac post multas tractationes impetravit, ut concilium generale Tridenti in Germania institutum tandem fuerit atque inchoatum. Quare sua Maiestas horum etiam Comitiorum initio communes Imperii Status eo induxit ut vestigia sanctorum patrum maiorumque nostrorum sequuti, qui in hisce causis laborantis religionis confugissent ad oecumenica concilia, eisque semper paruissent, ipsi quoque inchoato Tridentino concilio adhaererent, iudicium eius ac definitionem exspectarent, dicto audientes essent, eique se communi consensione summitterent: et ut simul Maiestati ipsius curam omnem permitterent rationes excogitandi christianas et commodas, quibus ipsi Imperii ordines, usque ad concilii definitionem, pie et quiete vivere, nemoque interea praeter ius atque aequitatem grave aliquid pati posset. Quem omnium Statuunt consensum, quum in ipsius concilii obedientiam, tum in negotium alterum curae ipsius Maiestatis permissum, fatetur Caesarea Maiestas se eo tempore grato animo suscepisse, et nunc etiam perlibenter accipere. Ergo negotium illud ad se remissum Caesarea Maiestas paterno affectu, summa fide ac singulari diligentia perpendens, omniumque ordinum (ut ipsi quoque probe norunt) rogatis de ea re intellectisque sententiis, et 'rerum conditione diligenter perspecta, non sine magno animi dolore cognovit, natam in religione discordiam vim malorum incredibilem inclytae Germanorum genti hactenus attulisse, eique non minorem inde calamitatem in posterum etiam impendere. Quare si pacem, iustitiam et concordiam statuere et conservare velit, si diffidentiae malum tollere, quo Status inter se vehementer laborare coepissent, necessitatem iam extremam atque inevitabilem postulare, ne causa 35*