48:550 videbimus ut eum tribunus laxet et quasi liberum habeat inter vinctos. Cohortem, quam vocet Augustam Lucas, nescio, nisi forte quae ante Caesarum monarchiam praetoria solebat vocari. Nominatim vero dicit Lucas in navem adramyttinam fuisse impositos: quia navigaturi erant prope litus asiaticum Est enim Adramyttium urbs Aeoliae. Ex quo autem portu solverint mihi incertum est1): quia recta navigatio non fuisset versus Sidonem, nisi multum fallant topographicae tabulae. Probabilis est coniectura illuc fuisse delatos: vel quia navis alibi non reperiebatur, vel quia ex illa regione sumendi erant vincti illi, quorum facta est mentio. Perseverante nobiscum. Sic videtur Lucas unius hominis laudare constantiam, ut alios perstringat. Nam plures comites eum Ierosolymam sequuti erant: ex quibus nunc duos tantum fuisse residuos videmus. Sed quia fieri potest ut alios impedierint iustae causae, vel etiam eorum officium recusaverit Paulus, nihil in utramvis partem affirmo. Nec vero absurdum est, ut peculiaris fuerit ratio cur hunc prae aliis laudaret Lucas, quum tamen unus esset ex pluribus. Certe hominem fuisse divitem probabile est, qui triennii sumptus ferre potuerit relicta domo sua. Prius enim habuimus multos ex primariis familiis Thessalonicenses Christum amplexos esse: Aristarchum vero et Secundum honoris causa Lucas recensuit venisse cum Paulo in Asiam, cap. 20. Hoc ergo quod certum est ac utile cognitu tenere sufficiat, exemplum sanctae patientiae nobis proponi, quod Aristarchus nullo taedio vel molestia fatigatur, quin sponte eandem cum Paulo fortunam subeat: et postquam affixus fuerat eius carceri per biennium, nunc mare traiiciat, ut ei quoque Romae ministret, non absque sinistra multorum exprobratione, praeter rei domesticae iacturam^ tot sumptus incommoda. 3. 4. Permisit ut ad amicos. In urbe ampla et maritima latebras Paulus nancisci poterat. Sed vinctus oraculo tenebatur, ne se Dei vocationi subtraheret. Deinde quia tam humaniter cum eo egerat centurio, ut amicis curandum permitteret, quem in navis paedore relinquere poterat, non debuit nec potuit sine turpi perfidia illius periculo vitae suae consulere. Nec vero committendum, ut cuiquam^ a quo benigne habiti simus, nostra culpa humanitas sua sit fraudi. Tractum navigationis, quam refert Lucas, ex geographis petant lectores. Hoc solum admoneo, huc spectare quidquid dicitur, ut sciamus difficilem et tempestuosam fuisse navigationem ex quo solverunt ex portu Sidonio, donec prope Melitam ventum est. Deinde longo tempore luctatos fuisse *) Nisi quod probabilis est coniectura, longius iter terra fecisse supra Sidonem. 35*