52:55 55 EPIST. PAULI AD PHILIPPENSES 56 fucis et nebulonibus, qui ambitionis aut ventris causa pessundabant evangelii virtutem. Plus certe interdum tales nocent, qui se ipsos quaerendo ministerii vim enervant, quam si palam repugnarent Christo. Nequaquam ergo illis parcendum est, quin illos digito, quoties expediat, indicemus. Conquerantur postea ut libuerit de nostra morositate: modo nihil nobis obiiciant quod non liceat Pauli exemplo tueri. Inimicos esse crucis. Alii exponunt crucem pro toto redemptionis mysterio: atque hoc dici interpretantur, quod legem praedicando beneficium mortis Christi exinanirent. Alii autem, quod crucem fugerent, nec se vellent periculis obiicere pro Christo. Ego generalius accipio, quod amicos simulantes essent deterrimi hostes evangelii. Neque enim rarum est Paulo, totam evangelii praedicationem crucis nomine designare. Nam ut alibi dicit: Si quis in Christo, nova creatura (2. Cor. 5, 17). 19. Quorum finis perditio. Hoc addit, ut periculo territi Philippenses eo diligentius caveant, nec se implicent illorum exitio. Quia autem eiusmodi nebulones ostentatione et variis artibus ita perstringunt saepe ad tempus oculos simplicium, ut etiam optimis Christi servis praeferantur: ingenti fiducia pronuntiat apostolus, gloriam, qua nunc sunt inflati, ignominia mutatum iri. Quorum Deus venter est. Quod circumcisionem urgebant et caeremonias, id negat eos facere legis zelo: sed in hominum gratiam, ut quieti viverent et absque molestia. Videbant enim Iudaeos mira rabie ardere adversus Paulum et similes, nec posse alia conditione Christum a se pure annuntiari quin eandem in se rabiem excitarent. Ergo otio commoditatique suae consulentes, miscebant eas corruptelas quae restinguerent aliorum flammas. 20. Nostra autem conversatio in coelis. Haec sententia prosternit omnes inanes pompas, quibus se larvati evangelii ministri iactare solent: et odiose perstringit omnia eorum studia, quoniam super terram volitando, minime in coelum adspirent. Docet enim, nihili aestimanda omnia praeter spirituale Dei regnum : quia coelestem vitam in hoc mundo vivere debeant fideles: ac si diceret, cogitant illi terrena: nos igitur alienari ab ipsis convenit, quorum in coelis est conversatio. Permisti quidem sumus hic infidelibus et hypocritis: imo paleae eminent in area Domini supra triticum. Deinde obnoxii sumus communibus terrestris vitae aerumnis: indigemus etiam cibo et potu et reliquis necessitatibus: sed tamen mente et affectu in coelo nos versari oportet. Nam et cursim praetereundum est per hanc vitam: et mortui esse mundo debemus, ut in nobis Christus vivat: et nos vicissim illi vivamus. Hic locus fons est uberrimus multarum exhortationum, quas elicere cuivis facile est.