37:55 55 IN ISAIAM 56 diu orba et solitaria fuisset: vel turmatim ad eam redituros qui per longinqua exsilia dispersi fuerant. Opponenda igitur est illi vastitati restitutio quae per Cyrum facta est, ubi dicitur, Ecce veniunt. Et sub nomine Primi non modo aeterna Dei essentia, sed etiam vaticinii antiquitas notatur. Adiungit quomodo fideles Deus edoceat de rebus futuris, nempe opera et ministerio prophetarum. "IBO Hieronymus vertit evangelistam, sed proprie nuntium significat: parum tamen interest, quod ad sensum spectat. Prophetas enim denotat qui laetum ac optatum huius liberationis nuntium perferent, sicuti ante per Mosen promiserat Deus se per continuas successiones excitaturum fideles ministros, qui magis omnibus, ariolis et divinis longe praecellerent. Unde etiam prius insigni titulo ecclesiam ornabat, annuntiatricem vocans: quoniam in ea resonare debet verbum Dei : quod plurimum valet ad commendationem praedicationis. Nec enim Dominus e coelo descendit ut nos doceat: sed utitur ministerio servorum suorum, atque ipsorum ore se loqui pronuntiat. Hoc autem insigne beneficium Dei a nobis toto animo complectendum est. Promiserat in lege (Deut. 18, 15), ut nuper attigi : Suscitabo vobis prophetam de medio vestri. Nunc promissionem istam confirmat, quum ait, nuntios minime defuturos qui populum sublevent in suis moeroribus, et in summis illis angustiis consolentur. Hic etiam constituendum, nullam esse ecclesiae formam, ubi prophetiae cessant : id est, ubi nulla miseriis nostris ex verbo Dei allevatio affertur. 28. (Aspexi, nec ullus.) Postquam de se loquutus est Dominus, ad idola revertitur. Sunt enim perpetuae antitheses, quibus Deus idolis opponitur, perinde ac si diceret: Haec a me fiunt, ab idolis vero fieri non possunt. Nihil enim omninp iis consilii, prudentiae vel intelligentiae est: nullum responsum interrogantibus dare, nullam allevationem miseris afferre possunt. Atque in ista comparatione tenendum est, primum per prophetas et eorum doctrinam facile ostendere se esse Deum, deinde similiter quoque operibus: in idolis vero nihil tale reperiri. Sequitur ergo non esse deos, nosque in hoc uno defixos esse oportere. Caeterum hebetantur hominum oculi socordia, quod neque interrogent, neque considerent, neque observent. Obstupescunt ergo in idolis: quia sponte hallucinantur. Nam protinus vanitatem deprehenderent, si diligentiam in considerando adhiberent. Unde apparet idolorum cultores ignorantiae praetextu excusari non posse: quia caeci esse atque in tenebris errare quam lucem intueri et veritatem amplecti malunt. 29. (Ecce omnes vanitas.) Postquam loquutus est de idolis, idem pronuntiat de ipsorum cultoribus: quemadmodum etiam Psal. 115 (v. 8) habetur: Similes eis fiunt qui faciunt ea, et omnes qui sperant