32:55 55 PSALMUS CI. 56 quod Deus suum esse pronuntiat. Deinde tenendum est, prophetam non de communi creatione hic agere, ut alibi diximus: sed de spirituali regeneratione qua imaginem suam in electis refingit. Solos ergo fideles hic propheta docet esse opus Dei, non quatenus in utero formati sunt homines, sed quo sensu Paulus ad Ephes. 2, 10 vocat eos TO Tuocrjfjta Dei, quia conditi sunt ad bona opera quae praeparavit ut in illis ambulent, idque ex contextu melius liquet. Nam ubi dicit nos esse populum eius et gregem pascuorum eius, specialem certe gratiam notat, qua sibi Deus in peculium segregavit filios suos, ut eos tanquam sub alis foveat. Quod multo* praestantius est quam homines nasci. Iam si quis glorietur, se factum esse hominem a se ipso : quis non detestetur tam putidum sacrilegium ? Nec vero tribuere terrenis patribus hoc licet, quod nos propria virtute genuerint: quid enim efficeret putridum semen? Atque non dubitant maior pars spiritualis vitae laudem ad se trahere. Quorsum enim tendunt liberi arbitrii praecones, nisi ut persuadeant propria industria nos consequi ut filii Dei ex filiis Adae fiamus? Atqui propheta populum Dei nos vocando, gratuita eius bonitate nos spiritualiter regenitos esse docet. Per gregem vero pascuorum significat eadem gratia nobis salvum manere usque ad finem quod semel datum est. Posset etiam secus legi, Fecit nos populum suum, ete. sed quia non mutatur sensus, retinui quod magis receptum erat. 4. Ingredimini portas eius cum laude, atria eius cum exsultatione: celebrate eum, benedicite nomini eius. 5. Quoniam bonus est Iehova, in saeculum misericordia eius, et usque in generationem et generationem veritas eius. 4. {Ingredimini portas.) Clausula exordio fere similis est, nisi quod mentionem admiscet legalis cultus: quo tamen simpliciter admonet, non aliter rite defungi fideles in gratiis Deo agendis, nisi etiam in solenni pietatis professione se exerceant. Interea templi nomine significat Deum nolle nisi ex legis suae praescripto coli. Porro ut sciamus assiduam nobis praeberi materiam laudandi Dei, dicit misericordiam eius manere in saecula, veritatem quoque eius perpetuam. Quum ergo nobiscum ita agere non desinat, plus quam turpe nobis esset in solvendo laudis sacrificio defatigari. Cur veritatem adiungat misericordiae, alibi diximus. Nam, ut sumus insipidi, misericordiam Dei, dum se palam exhibet, ne palpando quidem sentimus, donec sacrum os suum ad testandum nobis paternum amorem aperiat.