30:55 55 HOMILIA XLIX. 56 quibus sacrificiorum veritas et simplicitas adulteraretur: singulis ad novos ritus quos sibi finxissent deflexuris, et ex arbitrio suo Deo servituris, et cultus divini novas rationes instituturis. Quamobrem si Saul novum altare exstruxisset, nulla excusatione factum excusare potuisset, quod contra legislatoris summi voluntatem altare aedificasset, populumque in errorem et superstitionem induxisset. Licet itaque bonum finem istius altaris aedificandi Saul sibi proposuisset, nempe solennem gratiarum actionem pro adepta victoria, quam sibi coelitus advenisse profitetur: tamen debuit tantum obiter aggestis quibusdam lapidibus et glebis sacrificare, ut facto sacrificio congesta materia dispergeretur, ne in posterum ulla remanerent altaris vestigia. Itaque si tale altare construxit Saul reprehenditur hoc loco ob constructum altare, cuius instar aedificii structura permaneret: quae in abusum deinceps et superstitiones transferri poterat. Ex quibus apparet quantopere cavere debeamus, ne quam posteris occasionem relinquamus a recta via aberrandi, et a verbi divini simplicitate recedendi. Sunt enim homines natura nimium proclives ad superstitionem: et aliquam libertatem assecuti, in omne flagitium ruunt. Quamobrem singularis hic adhibenda prudentia et cautio est, ne qui ritus in ecclesiam inducantur, quibus Dei cultus possit adulterari, et homines a vera religione in vanas superstitiones abduci, ut sibi novam religionem homines fingant, et a simplicitate verbi divini recedant. Et de istius altaris exstructione hactenus. Sequitur deinceps deliberasse Saulem de persequendis hostibus noctu. Unde apparet ipsius fortitudo, ut non abs re a Domino esset in regem electus. Nam etsi totum diem conflixerat, sibi tamen non parcit, nec genio indulget: sed victoriam cupit persequi, ut tanta strage Philistaeos conficiat ne amplius adversus Israelitas bellum redintegrare possint. Laudanda sane in se virtus: sed interim conspicuum in ipso fit quae sit hominum virtus, quum suae industriae aut prudentiae et facultatibus fidunt: quandoquidem in ipso limine statim impingunt: quod nihil possint nec debeant aggredi nisi prius invocato Dei nomine. Tum itaque demum consiliorum et rationum nostrarum felix futurus est exitus si Deus ipse nos regat, et deliberationibus praesit. Quod quidem nemo impetrant nisi ardentibus ad Deum votis confugiat, et voluntatem ipsius diligenter interroget. Quare hic quidem Saulis quaedam apparet virtus et magnanimitas sua sane laude digna: sed quoniam precibus Deum advocare ducem non meminit, fortitudo illa per se alioquin commendabilis, non potest nisi vituperari, et temeritas potius quam laudabilis audacia dici: quandoquidem de Dei gloria et honore multum ea ratione detrahitur. Quamobrem serio de nobis hic cogi-