20:55 55 EPISTOLAE 3974.3077 56 apud mc sunt, et e quorum coetu ad haec dictanda paulisper me subduxi, vos omnes salutant. Genevae 2. Iulii 1568. Iohannes Calvinus tuus. Ne l *) Lutheranismus vel obrepat vel invehatur in Galliam sedulo advigilo, mihi crede. Aptissima12) ratio visa est si confessio Condensis et aliorum procerum nomine a me scripta nunc edatur, 18) qua fidem famamque suam obstringat et conetur Germanos principes ad nos pertrahere. Exspecto dum mihi respondeat. Admiraldus eum urget. Si elicita fuerit subscriptio,14) haec res pariet nobis iucundos ludos. Interea melior est ecclesiarum conditio quam existimes, et maior libertas: quia sua illis religio manet intacta. Confessio regi oblata cum Catechismo illis permittitur. Denique nulla mixtura.15) Timendum vero non est ne papistae Augustanam confessionem, si centies obtrusa fuerit, recipiant. Quia meae in Ieremiam praelectiones proximis nundinis edentur, librum placuit Palatino dicare.T6) In praefatione breviter complector totius controversiae summam. Ita fiet ut Brentius se contra me vertat.17) Pater18) puerorum qui has tibi reddent rogavit ut eos tibi commendarem. Porro molestiam tibi exhiberi non cupit, sed quum tulerit occasio, ut inquiras quam modeste se gerant et cures in officio contineri. Ionvillaeus tuus te reverenter et ex animo salutat.19) Io. Calvinus tuus. 11) Hoc post-scriptum habet Cod. Sangallensis, item Turicensis uterque et Genev. 107. In Turretini apographo Cod. 108 est initium alius epistolae d. 19. Iulii scriptae quam vide infra. 12) Probatissima Tur. 13) Opp. IX. 753. Prolegg. p. lxi. Prodiit quatriduo ante Calvini obitum. 14) If we could bring people to subscribe. 15) things are strangely mixed up. 16) Hic subsistit Cod. Tur. F. 43. De libro ipso vide ad N. 3986. 17) Hic subsistit Cod. Sangall qui hoc loco subscriptionem ponit. 18) Haec ex Codd. Genev. 19) Haec solus Simlerus.