19:55 5& EPISTOLAE 3572.3574 56 Matthias Schenckius D. Ioan. Calvino S. D. *) Quo rariores tuas accipio literas, D. Calvine, lioc mihi quae redduntur accidunt gratiores. Praeter eas autem quas 4. Cal. Septembri) una cum libellis duobus tuis mihi misisti, unas tantum abs te accepi ab eo quo per literas colloquium tecum coepi tempore, unde intelligere potes quae sit tabellariorum vel fides vel diligentia. yAXka ta (ikv KQOlitvxra edao/jtev dxvvfjtevoi TCBQ. 3) Tantum in posterum ne idem accidat caveamus. Pro libellis duobus quantas debeo et possum maximas gratias ago, et Brentii scriptum4) mitto tanto theologo quantus ipse sane, si controversiam coenae dominicae excipias, est profecto indignum, et cui respondere difficile nequaquam fuerit. Nisi forte, quod nolim, D. Bullingerus, dum potiorem pacis et concordiae publicae quam famae suae rationem habet, ferre quam refutare calumniam malit eumque ad Martyris libellum reiicere.5) Nostri sane strenue ubiquitatem urgere et inculcare plebi pergunt, nosque de divisis in Christo naturis atque distractis falso accusare, magnis clamoribus et hoc quidem maioribus quo magis impugnari eam a doctis vident. De rebus gallicis ad me scriptis te amo, mi D. Calvine, rogoque ut deinceps etiam, si quid erit literis dignum, ut certe non deerit, si per negotia potes, ad me perscribas. Quanquam enim hic plane regnant simiae Lutheranae et Calvino-Philippoquefia< ntyecs non desunt tamen viri boni qui et te magni faciant et, quod unum possunt, D. Bezae, Martyris caeterarumque qui in Galliis doctrinam evangelicam hodie non sine vitae utique periculo profitentur, pios conatus votis saltem et piis precibus adiuvent: quo in numero non postremum locum tenet is de quo aliquoties tibi scripsi, Zimpertus Hoserus, civis primarius, cuius opera in transmittendis tibi literis uti semper soleo, quique salutem adscribere tibi nunc iubet. Gratum ergo nobis feceris si quid in Galliis geratur feceris ut sciamus: ita tamen si commode possis per valetudinem et occupationes quas tantum abest ut augere cupiam, nihil ut malim quam minuere aliqua ratione eas posse. Sed desino. Fortassis enim haec ipsa legere parum vacat. Vale igitur iv XQWST($> cui me meosque 3572.1) N. 3364. 3424. 2) Non exstant. 3) Homericum esti Iliad. 112. Legendum vero: ni>oxiitvx&. Cf. ibid. n. 60. 4) Fortassis illud cuius titulus est . De personali unione ete. cf. N. 3528. 5) Imo respondit, v. eius Ep. modo laudatam. Martyris libelli titulus est: Dialogus de utraque Christi natura. Tig. 1561. dicatus fuit Jewelo ep. Sarisberiensi cf. N. 3540 t Schmidt, Verm. 238.