13:55 55 EPISTOLAE 1078.1081 56 Deinde excusavi ut res postulabat. Ita domum remissi sumus. Decretum autem erat ut die Lunae proxime elapso iterum vocarer. Non fait factum. Quid obstiterit nescio, nisi quod fraudem improborum esse suspicor, ut hoc telo sint armati ad nocendum quoties erit commodum. Nam senatus in eam partem inclinaverat ut tota res sepeliretur. Ergo, si quando opis tuae indigui, nunc maxime vides mihi esse necessariam. Ego enim urgere sine timoris confessione non potero. Bi autem huc concedas et conqueraris de iniuria tibi facta, deinde addas, non ita de hac republica esse te meritum, ut literas furto tibi ablatas retineant, postremo eas tibi reddi postules, quin etiam tibi opus esse significes ad furem convincendum, puto rem fore non difficilem impetratu.4) Nunc tu quidnam maxime expediat delibera. Totus illic senatus perstringitur. Tempus enim describitur quo se Corneus abdicavit quaestura. 5) Deinde narro quos tunc creasset populus syndicos et qui allecti essent in senatum. Tandem sequitur: Optima quaeque de se sperari volunt: ego quid sperare debeam nescio, nam Christi praetextu sine Christo regnare volunt. Quoniam inter eos nominantur Amedeus Curtetus et Dominicus Ario, qui nunc isunt in carcere donec aerario solverint, illos adit Perrinus cum suis et reconciliata gratia in me instigat. Sollicitantur etiam alii. Denique nihil mali praetermittunt quo me evertant. Ego partim dissimulo, partim libere profiteor, omnes eorum conatus mihi esse ludibrio. Vicisse enim se putarent si quod in me animadverterent signum formidinis: nec sane quidquam est quod magis frangat eorum impetus, et bonos animet ad causam sustinendam, quam mea fiducia. Si venire brevi non liceat, vide annon scribere expediat. Sed nolim nisi per certum nuncium, et qui mandatum habeat responsi flagitandi. Vale, frater et amice integerrime, una cum uxore et filiola. Saluta fratres diligenter. Uxor mea vos etiam salutat. 20. Septembr. 1548. Ioannes Calvinus tuus. Si6) quando fidelem amicum nactus eris optarim semel percurrere quae hactenus ad te scripsi. monstree audit Calvin, lequel lavant veue a recogneu avoyer escripte et a fayct ses excuses prendre les choses a la bonne part et adviser quil naye nulle sizanie en legliae. Ordonne que remonstrances soyent faictes audit Calvin etc. Vides Nostrum nimis sero intellexisse, se prudentius acturum fuisse si tacuisset. 4) Adfuit Viretus in senatu d. 28. Sept. et iterum cum Calvino Gal. Oct. sed nihil impetravit pro tempore. 5) Iam tandem epistola inspecta novit ipse quo pacto a sibi fraudi esse poterat. Corneus quaestor se munere abdicaverat, de improvida senatus administratione questus qui decem mille sior. ultra reditus extenderat (Roget p. 151.) 6) Haec in margine.