11:55 EPISTOLAE 222.223 eloquentia insigni. Virtute quidem sua Christus nobis omnia apte conficere dignatur, sed requirit iure tamen ut ipsi ad salutem nostram ipsorum summo studio cooperemur, et quos cooperarios ac ministros ipse nobis . fingit et donat toto pectore colamus. Quum itaque tantis hunc dotibus ornatum Christus nobis dederit, et videamus quantum hic ad regnum eius conservandum atque proferendum conferat (incertum est autem quid ad id collaturus Genevae sit) anxie dubitamus quid hac in re faciendum nobis sit. Utcunque res nostrae habeant, et quantis Capito et ego laboribus nostrae et scholae et ecclesiae indies minus sufficimus, tamen si constet, Calvinum plus Christo fructus facturum Genevae quam hic, absit ut non totis viribus eum illo etiam extrudamus. At id dum non constat, manifesto autem quotidie cernimus quanta ecclesiae Christi hic commoda adferat, nec id solum scholam nostram sed etiam gallicam ecclesiam aedificando, dimittere eum non sine magna animi molestia possumus: praesertim quum et non contemnenda spes sit de ecclesia Metensi1) per eum Christo lucrifacienda. Sic itaque dum haeremus, vestram per Christum caritatem obtestamur, ut nobis quam primum possitis quid de Geneva sperandum sit scribere dignemini, ne vel profectui regni Dei illic obstemus, neve etiam temere hunc servum Christi statione sua, qua Christo servit sane magno cum ecclesiarum fructu, quod in nobis esse poterit dimittamus. Magnum quidem est quod cum Genevates expetunt: nam argumento est, illos ita per eum Christi apud se disciplinam velle restitui, ut odio tantum disciplinae inde eiectus fuit. At sunt etiam subiti saepe nec firmi istius modi motus in vulgo quolibet. Non dubito quin clarissimus senatus vester optet restitutum hunc illi ministerio quo, quum improborum molitione deturbaretur, retinere eum laborarunt. Adferuntur2) subinde satis gravia de indignatione vestrae reipublicae erga Genevates: sed spero, ut antehac, paterno animo, si quid peccarunt illi, curaturum id potius quam severiter vindicaturum esse clarissimum senatum vestrum. Nolet destruere opus suum, et maxime in quo tantum et gloria et utilitas vestra sibi paravit. Quibus etiam Dominus plus dedit sapientiae et felicitatis, ab his poscit ut aliorum et stultitiam et miseriam et ferant et sanent. Sed haec vos indubie quotidie docetis et monetis, ut dociles. Hic novi nunc nihil quam quod ad 28. colloquium de religione, quod Haganoae constitutum est, auspicandum exspectamus, quo 222. 1) Tum temporis non nisi clam et privatim evangelium ibi praedicabatur ; anno demum 1541 publice (Hist. eccl. UL 433) aut {sec. Sleidanum ll. 275) 1542. 2) Abhinc ad finem textus cancellatuSj scil ne prelo committeretur, cui caetera destinata erant. Caeterum cf. Kampschulte p. 364.