48:549 549 CAPUT XXVII. 550 habet, quibus fidem precatur sine molestia et cruce. Nam qui nondum in Christum credebant, longe aberant ab eo affectu, ut pro evangelio certare parati forent. Et certe pios omnes hac mansuetudine praeditos esse convenit, ut crucem suam placide ferant: alios autem cupiant commode agere, et quantum in se est, levare studeant omni molestia, quieti autem vel laetitiae minime invideant. Haec humanitas et moderatio ab eorum acerbitate longe remota est, qui mala sua aliis imprecando solatium inde petunt 31. 32. Loquebantur inter se. Quod absolvitur Paulus omnium sententia, in evangelii non vulgare decus cessit. Et Festus reliquis assentiens, se ipsum damnat: ut qui sua iniquitate in eas angustias Paulum coniecerat j sub specie mutandi loci eius vitam hostium insidiis prodendo. Tametsi autem videtur provocatio sancto viro damnosa esse: quia tamen hoc unicum illi a morte effugium fuerat, quietus manet, nec satagit ut se ab illo laqueo explicet: non modo quia res iam non erat integra, sed quia in visione admonitus fuerat se Romam quoque divinitus vocari. CAPUT xxvii. 1. Postquam autem decretum est ut nos navigaremus in Italiam, tradiderunt et Paulum et quosdam alios vinctos centurioni nomine Iulio, cohortis Augustae. 2. Conscensa autem nave adramyttina j navigaturi iuxta loca Asiae solvimus, perseverante nobiscum Aristarcho Macedone Thessalonicensi. 3. Sequenti autem die appulimus Sidonem. Et Iulius humaniter tractato Paulo permisit ut ad amicos profectus, ab illis curaretur. 4 Et inde quum solvissemus, subnavigavimus iuxta Cyprum, propterea quod essent venti contrarii. 5. Et pelagus quod est contra Ciliciam et Pamphyliam emensi pervenimus Myram, quae est Lyciae: 6. et ibi nactus centurio navem alexandrinam navigantem in Italiam, imposuit nos in eam. 7. Et quum multis diebus tarde navigaremus, vixque devenissemus contra Cnidum, prohibente nos vento, adnavigavimus Cretae iuxta Salmonem: 8. et vix praeterlegentes eam pervenimus in locum quemdam, qui vocatur Pulchri Portus, cui vicina civitas Lasaea. 1. 2. Navigatio Pauli a Luca nobis narratur hoc maxime consilio, ut sciamus Romam fuisse mirabiliter perductum Dei manu: et in ipso itinere multis modis illustrem apparuisse in eius dictis et factis Dei gloriam, quae magis ac magis eius apostolatum sanciret. Traditur quidem ducendus cum aliis vinctis: sed Dominus postea longe ipsum a sceleratis et maleficis discernit, quibuscum illi communis erat vinculorum conditio. Quin etiam paulo post