20:549 549 SUPPLEMENTUM. 55 O est servus Domino. Christus autem iustus pro iniustis passus est. Caeterum id pro certo habetote (quo sane loco de vindicandis olim hostibus evangelii eo lubentius utitur quod nullam rem certum est ad consolandum magis efficacem adhiberi posse), id, inquam, fore confidite ut, quemadmodum olim qui contumeliosi fuerant in Noah arcam adornantem, et eam portum unicum praedicantem, suscitato Christo, vique regni eius ad inferos pervagata poenas contumaciae suae maximas dederunt, ita nunc qui vos ob simillimam praedicationem malis afficiunt quod scilicet extra baptismum omnes deletos * iri, eumque unicum salutis portum profitemini, non aliter atque arcam suam Noah praedicabat, aliquando rebellionis suae poenas luant multo gravissimas. Ut et acutissime explanationi tuae respondeat, et integrum exhortationis cursum oratio persequatur. Quod tibi ego in hoc praesertim interpretandi genere vehementer probari intelligo. Sed non committam, te ut in explicanda ratione sententiae meae longius detineam: qui si amplitudini tuae molestus ista mea importunitate fuero, quaeso a te ut hoc priorum delictum venia dignum esse memineris. Bene vale, vir clarissime, praestantissime Christi minister, ac pater mihi semper observando. Dominus te spiritu suo gubernare pergat et ecclesiae suae incolumem diutissime conservare. Lausannae.*) Tuus ex animo Hotomanus. 4247. DE LA PLANTE A CALVIN. Il mentionne une lettre ecrite recemment et dans laquelle il parait avoir demande des instructions sur la solution a donner a une difficulte relative a son enseignement (Autographe de la Bibliotheque de Geneve MS. 109, fol. 200.) A Monsieur Monsieur Despeville. La grace de nostre Seigneur Iesus soit sur vous eternellement par la communication du S. Esprit. Monsieur, combien que j aye baille un mot de lettre pour vous presenter, y a environ cinq ou six 4246.1) Lausannae degebat Hotomannus ab a. 1517 ad 1555. Eodem tempore Franc. Bourgoing Genevae ministerio fungebatur. Plessiacensis quoque saepius tunc laudatur.