48:548 fixi impleta esse. Quod vero de fide Agrippae non dubitat Paulus, non tam facit eius laudandi causa, quam ut scripturam eximat ab omni controversia, ne in ipsis principiis subsistere cogatur. Sensus est igitur, scripturam esse aoxOTUGTOV, ut fas non sit homini Iudaeo eius automati vel minimum detrahere. Neque tamen illi blanditur Paulus. Quamquam enim scripturam non reverebatur ut pio homine dignum erat: hoc tamen a pueritia rudimentum imbiberat, ut persuasus esset, nihil praeter Dei oracula illic contineri. Quemadmodum vulgus hominum, etiam si magnopere verbum Dei non curet: in genere tamen et confuse verbum Dei esse agnoscit, ut saltem religio prohibeat vel reiicere vel despicere. 28. 29. Agrippa autem ad Paulum. Hoc saltem profecit apostolus, ut confessionem non voluntariam exprimeret regi Agrippae : sicuti annuere solent qui veritati amplius resistere nequeunt, vel saltem aliquod dare assensus signum. Significat quidem Agrippa non libenter fore se Christianum, imo fieri nolle: se tamen refragando esse imparem, sed quodammodo invitum trahi. Unde apparet quanta sit humani ingenii pervicacia, donec spiritu Dei ad obsequium subigatur. Particulam ev oX:y varie exponunt interpretes. Valla putavit sic vertendum : Parum abest quin me Christianum facias. Erasmus reddidit: Modica ex parte. Simplicius vetus interpres: In modico: quia saltem verbum verbo reddens^ liberum lectoribus iudicium permisit. Et certe ad tempus commode potest referri, ac si dixisset Agrippa: Statim, vel uno momento facies me Christianum. Si quis excipiat non quadrare Pauli responsum, facilis est solutio1). Nam quum ambigua esset loquutio: quod de tempore dictum erat, scite Paulus ad rem traxit. Quum ergo intelligeret Agrippa se fere Christianum esse factum exiguo tempore: subiecit Paulus se cupere ut tam ipse quam comites, a parvis initiis ad maiores progressus conscenderent. Neque tamen displicet ev oXiyip tantundem valere ac propemodum. Haec autem responsio testis est, quanto propagandae Christi gloriae zelo flagraverit sanctum viri pectus, dum vincula sibi a praeside iniecta patienter sustinens, eum cupit exitialibus diaboli laqueis exceptum, et tam ipsum quam alios eiusdem gratiae consortes ac socios sibi adiungere, molesta interim et probrosa sorte contentus. Notandum quod non simpliciter optat: sed a Deo, sicuti eius est nos ad filium trahere: quia nisi intus docente eius spiritu, semper frigebit exterior doctrina. Exceptis vinculis. Certum est non tam dura, vel tristia fuisse Paulo sua vincula in quibus saepe gloriatur, et quae honoris causa in medium profert^ tanquam legationis suae insigne: sed rationem eorum *) Nam probabile est syriace loquutum esse Agrippam. Quum vero.