20:548 mentia una aut altera exhortatione animo cederet me solari et confirmare, quemque nosti iuvenem ad maius pietatis studium ex tuis monitis excitare, magnos inde nos animos accepturos non dubito. Iterum vale, vir optime. Genuae *) xvia Cal. Decemb. 4246, HOTOMANUS CALVINO. De loco quodam epistolae Petrinae. (Ex autographo Cod. Genev. 114, fol. 5.) Clarissimo viro Domini Ioanni Calvino ecclesiae Genevensis pastori vigilantissimo. Genevae. S. P. Cognatum hactenus avidissimo exspectavi quem a vobis reversus oravi ut optimam explanationem tuam in Petri locum ad me mitteret: quod tunc mihi quidem libentissime visus est facturum recepisse : ex quo factum est nullas ut a me literas iis de rebus de quibus iudicium tuum postulabam ad hunc diem acceperis, quas ego (etsi pro tua singulari humanitate non omnino iniucundas fore significans) nunquam tamen ausus essem ad te negotiorum magnitudine occupatum scribere, nisi si tam commodi atque expediti tabellarii resque praeterea hodie in sermone nata verentem me ac timidum ad hoc tibi literarum perscribendum impulissent Burgonius enim hoc ipso de loco Petri epistolae eleganter una cum suis sermonem persequutus est, quem Plessiacus sive animi sive alterius rei causa instituerat, in quo ego quoque non invitus sententiam meam protuli, quam quum illi a sensu apostoli non alienam iudicassent, utpote ad Institutionis tuae sententiam proxime accedentem, eique (uti ego urgere volui) servientem, dixi me per literas iudicium tuum petiturum, eamque clausulam ad hunc modum quam rectissime explicari posse: si, qua is cum afflictis hominibus piis ob religionis christianae praedicationem concione utitur, eam nos ad consolationem accommodatam in exhortatione ad patientiam ad finem usque sententiae contineremus, ut sit hic loci sensus: Praestat ut bene agentes malis afficiamini quam male agentes, neque enim maior 4245. 1) Genuam nullam novimus praeter unam. An eo se recepit vir ignotus PedemonUo elapsus?