9:546 tatae sunt pompae quae ablutionem a Christo mandatam obruerent. Verum ut haec praeteream, respondeat censor quid sit Ephetah,l) nisi manifestum Christi ludibrium, [pag. 80] Christus muto linguam restituit luto et sputo inter se mixtis : Christi miraculum aemulatur histrio, sputum admovens labris infantis. Quid a Christi institutione remotius? Itaque dicere soleo, ut integro baptismo fruar, me chrismati et aliis faecibus renunciare. Quoad coenam, videtur ad ingenuitatem accedere, ubi in eius celebratione nonnihil vitii posse videri agnoscit. Sed quid hoc est: Nonnihil vitii; deinde: Videri; tertio: Posse? O lingua plus quam meretricia ! Ergo nonnihil vitii videri poterit, quod in locum communicationis successit excommunicatio, quum unus devorat [pag. 81] quod Christus iussit inter fideles distribui: quod dum semel quotannis partem erogant populo, nefando divortio calicem separaverint a pane, atque ita mutilaverint sacram coenam: quod frustulum panis adorandum loco Christi attollant: quod ubi iubet Christus ipse accipere, Deo patri se offerre fingant: quod iactent sacrificium applicari tam vivis quam mortuis, in quorum gratiam redimitur: quod foedam in suis missis nundinationem exerceant: quod sacra Christi coena in missam Barbarae et Christophori conversa sit. Quid obsecro affine habet Christi institutio [pag. 82] cum tot diabolicis praestigiis? Sequitur ultimo loco validissimum praesidium, quod nobis opponere solent omnes rabulae qui ad papatus defensionem linguam suam locant aut vendunt, perpetua scilicet episcoporum successio: de qua hoc loco prolixe, ut res postulat, disputare, actum agere esset. Nec sum ex eorum numero qui centies idem dicendo se oblectant, nec se satiant. Si quem moveat hoc cavillum, Institutio nodum solvet. Si quid amplius desiderent lectores, consulant Refutationem Interim germanici. Unum scire velim ex censore nostro, crearintne in suum locum apostoli sacrificos, qui Christum [pag 83] mactarent? Paulus sacerdotio suo gloriatur, quod evangelii gladio gentes Deo immolet puram victimam (Rom. 15, 16). Qualis autem inaugurandi forma in papatu? Nota sunt verba solennia: Damus tibi potestatem offerendi placabiles hostias, etc. An id unquam venit in mentem apostolis resignare aliis Christi sacerdotium, atque ita dare quod non acceperant? Ergo ut bene texatur successio, desinant qui nunc vocantur praesules, esse sacrifici. Donec enim offerendi Christi munere se abdicaverint, nihil habebunt cum apostolis commune: imo alienissimam [pag. 84] personam gestabunt. Porro ut illis largiar successisse apostolis multos degeneres. 3) Confer Marc. 7. 34. 35