25:546 ter pungat ac sollicitet. Caeterum non nisi incogitantia peccasse inde apparet, quod mox parati sunt ad obsequium, neque procrastinant, neque litibus rem necessariam impediunt vel morantur. Porro quale fuerit ius istud asyli, alibi dictum est. Neque enim impunitas data fuit voluntariis caedibus: verum si quis errore hominem sibi non inimicum occiderat, tutum perfugium habuit ad illas urbes, quae in eum usum erant destinatae. Ita Deus miseris opitulatus est, ne quam extra culpam essent, facti non scelerati indigne poenam luerent. Interea eorum qui mortui erant cognatis et fratribus hoc Deus per indulgentiam concessit, ne assiduo eorum conspectu a quibus orbati fuerant, exacerbaretur dolor. Postremo ad homicidia detestanda assuefactus fuit populus, quum homicida, quamvis a crimine absolveretur, patria tamen ac domo carebat, usque ad mortem sacerdotis. Nam temporale illud exsilium clare ostendit quam pretiosus sit Deo humanus sanguis. Ita lex tam publice quam privatim iusta et aequa utilisque fuit. Sed breviter notandum est, singula hic ordine non referri. Sic enim salvus latere potuit fortuitus homicida, si se iudicio ad causam dicendam sisteret, et ea probe discussa et cognita absolveretur, sicuti fusius apud Mosen de hac tota re disseritur (Deut. 19). 7. Et addixerunt. Verbum tHp quod hic apponitur significat etiam aptare et consecrare. Ego itaque interpretor fuisse delectas, prout communis usus ferebat. Unde colligitur, bene *) sibi fuisse moderatos, ut privata utilitas publicae cederet. Porro Ciriath-arba, quae postea dicta fuit Hebron, translatam fuisse ad Levitas quum antea facta esset ditionis Caleb, proximo capite videbimus. Ubi rara, imo incomparabilis sancti viri continentia apparuit, qui libenter tam urbem quam suburbia, quae merito sibi vendicasset, libenter aliis tradidit, simul ac sors ostendit ita Deo placere. Breviter autem attingere necesse fuit hanc mutationem, quia perfugium Deus tantum apud urbes leviticas esse voluit: ut illic maiori fide atque autoritate innocentia defenderetur. CAPUT XXI. 1. Accesserunt autem principes patrum Levitarum ad Eleazar sacerdotem, et ad Iosue filium Nun, et ad principes patrum tribuum filiorum Israel. 2. Loquutique sunt ad eos in Silo in terra Chanaan, dicendo: Iehova praecepit per manum Mosis ut daretis nobis urbes ad habitandum, et suburbana earum pro animalibus nostris. 3. Dederunt ergo filii Israel Levitis 1) Princeps: vere. 35