20:546 firmari. Quod fiet infra mensem Februarium si permittat Christus. Interim curabo animum hunc cum fratribus qui sunt apud nos in palaestra militiae christianae indies magis magisque exercitari. Bene vale, frater animo meo carissime. Scriptum ultimo die mensis Decembris. Tuus plus quam suus Diviensis. 4245. GRANIANUS CALVINO. Praesentis stationis adeoque ministerii cuius nullos fructus videt pertaesus querelas suas in sinum praeceptoris effundit. (Ex autographo Cod. Genev. 109, fol. 164.) A Monsgr. Monsgr. Despeville a Geneve. Observando D. Depevileo Matthias Granjanus S. D. Scio, imo vero meo magno malo, nisi Dominus sua solita bonitate mei misereatur, iamiam experior quam graviter soleat Deus iudicii sui severitatem in eos exercere qui aut desertis turpiter castris a Christo deficiunt, ut Satanae se potestati dedant et sub vexillis eius perditi militent, aut quibus quum nota fuerit eius voluntas digrediuntur, seque ab eius praesenti gratia subducunt et crassa vitii nube lumen eius in se obscurant. Quod id autem in me dolens agnoscam, parumque serena in me esse fronte Christum praesentiam, iam est in confesso: oblata siquidem quae mihi in ecclesia erat futura ornamento, eruditioni in religione, et spei in salutem, voluerit me frui conditione, quin tum non siverit me videre diem quo liceret verbi sui auditione animum prae sordibus indignum reficere, meque sitibundum sacros ilios fontes summis tantum, labiis, ut flagrantiori eorum desiderio postea torquerer, vix siverit attingere: quin me ab eis exturbans, sancto suavissimoque consortio fugans, in impuram putidamque omnium hominum cloacam colluviemque, post varia itineris molestissimi periculosissimique discrimina, propulit ac relegavit. Numquid ibidem peccati mei meritas persolvens poenas infeliciter, bone Deus, consenescam? Revoca me, Domine, ad tua tabernacula, ut adorem in templa sancto tuo : periculosum est enim extra ipsa manere. 35