9:545 545 AD VERSIPELLEM MEDIATOREM. 546 praetextu ministri Bethel suum sacerdotium defendere poterant, quum in speciem sacrosancta illis esset [pag. 76] legis autoritas. Doctrinam vero apostolicam quoad capitales articulos, quod asserit salvam illic superesse, quam foetidae loquacitatis est? Utinam ita esset. Nos beata tranquillitate frueremur : miser iste Luciani discipulus quietum tutumque angulum in mundo non reperiret. Si addita exceptione se tueatur, quod doctrinam restringit ad praecipuos articulos: nugae. Quasi vero dc lana caprina hodie cum papistis litigemus. Remissionem peccatorum Isaias !) vocat scientiam salutis: de ea acerrimum est certamen. Cultu Dei nihil pretiobius: de eo quoque fervent inter [pag. 77] nos contentiones. Christi sacerdotio tota religio sancita est: vim eius ac dignitatem in papatu foede calcatam esse conquerimur. Corruptio scilicet humanae naturae, et servitus cui sumus mancipati, levis momenti res sunt: fidei et poenitentiae definitio non sunt ex primis evangelii capitibus. Fidem singulare esse donum Dei, et gratuitae electionis fructum, volatile quoddam est problema. Longum esset singula persequi: sed nihil impudentius fingi potest, quam fingere praecipuos fidei articulos in papatu esse superstites. Tertia nota ecclesiae, quam [pag. 78] reperiri dicit in papatu, est sacramentorum usus, quem pro sua incredibili impudentia iactat Christi institutioni optime congruere. Verba enim eius sunt: Illic administrari ut sunt a Christo instituta: quum nihil sit magis contrarium. Non abs re dicunt Marcus (1, 4) et Lucas (3, 3), baptismum fuisse praedicatum : quia sacramentum sine verbo inane ludicrum est, et actio mortua. Imo ut magis proprie loquar, anima sacramenti verbum est: non quale in baptismo suo susurrant sacrifici papales, quorum murmur parum differt ab incantatione magica. Ad plebem latine loquendo barbari esse affectant: quia teste Paulo barbaries [pag. 79] est incognita lingua sermonem habere in coetu fidelium (l.Cor. ii, ll). Quin etiam agricolas, opifices et mulierculas cogunt latine loqui: et in exorcismis suum illud Abrunctio2) diligenter inculcant. Hoccine est baptismum dispensare ut Christus praecepit? Iam quibus corruptelis eum inquinant? Alibi confessus sum chrisma et cereum ex antiqua consuetudine manasse: fatendum tamen est iam tunc discessum fuisse a genuina institutione Christi, dum excogi- 1) Sic princeps et Beza, nullo in margine adscripto loco. Amstelodamensis editor emendavit: Zacharias et annotavit Luc 1, 77. 2) Sic princeps et Gallus ed. 1566 et ita scripsisse autorem coniicimus, ut ignorantiam plebeculae adeoque ipsorum clericorum notaret. 'Recentiores editiones omnes habent: Abrenuncio. Calvini opera. Vol IX.