20:545 545 SUPPLEMENTUM. 546 perfert si a te referat, exspeetatae venient et erunt mihi perquam iucundae. Velim salutatum meo nomine D. de Saux, cui quantum debeam quantumque eius gratia velim, sum ipse mihi testis. Pax Domini et gratia per Iesum Christum vobis omnibus. Bene vale. Tuus tuique amantissimus Baptista Daniel.l) 4244. DIVTENSIS O CALVINO. Genevam propediem invisurus interea duce Christo hostes sibi imminentes victum iri sperat (Ex autographo God. Gene v. 109, fol. 153 sine inscriptione.) S. Frater in Iesu Christo earissime. Vidi per epistolam, quam amico cuidam Noviodunensi scripsisti, te constantiae meae nonnihil diffidere. Nec mirum, quum in mari parum tranquillo navigem nauta admodum imperitus. Verum non est quod imposterum addubites, si modo cogites me operum fiducia illusum nihil viribus meis inniti, sed cymba fidei vectum ab eo solo pendere qui Petrum in medio mari periclitantem liberavit. Scio quam gravissimos hostes habeam a tergo : at duce Christo et gladio verbi sui efficacissimo spero me facile victurum. Habemus hic morbos certe pestiferos quibus non desunt sua remedia, praesertim his qui divorum aut hominum praesidiis diffisi prorsus ad medicum coelestem confugiunt. Urgent nos, fateor, plura quam istic ac maiora tribulationum genera: verum et hic ubique suis adest consolator spiritus. Unum est quod me abunde recreat ac reficit. Qui promisit et mentiri non potest nos ultra quam vires nostrae ferre possint tentari non patietur. Proinde spero futurum ut qui me ad sui nominis cognitionem vocavit in medio semitae suae tanquam ovem erraticam ac perdititiam non destituet. Superest ut ecclesiam vestram invisam propediem, sperans hac una commoditate in gratia mihi proposita con- 4243. 1) Quis hic vir fuerit, an forte Aurehansium cognatus, nescimus. Nusquam alibi eius mentionem factam meminimus. Si quem laudat de Saux Gallasius est, epistolam ante a. 1560 scriptam fuisse necesse est quo mense Aprili ille in Angliam se contulit. 4 2 4 4 1) Nomen potius gentilitium videtur quam proprium. Caeterum neque de autore neque de natalibus epistolae quidquam coniicere audemus. Calvini opera. Vol. XX.